Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/416

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Ycibuig an bei $ofi¢B. 403

Prodiit in Batavis fasciculus, cui titulus Mémoires pour Rome sur l’état de la Religion Chretienne dans la Chine 1709. Sed omnes partes Fasciculi ab autoribus sunt vobis adversantibus, mihi tamen sententiam eorum nondum persuasere. lllud apparet : Tournonium Cardinalem mandata Pontificia secutuin esse, eoque magis Romanos perplexos esse, quod nunc obliquanda vela vident.

Liceti librum de ortu animae humanae, nunquam censura confixum puto. Si rationalitas animae sensitivae praeexistenti non superadditur miraculose, sequitur sponte, inde prodire per evolutionem naturalem. ln Liceto non probo, quod dicere videtur, animam parentis penes partem vegetalem aut sensitivam dividi, nam quaevis anima est indivisibilis. Cum punis revera sit ens per aggregationem seu substantiatum, ejus substantialitas in monadum unione consistet. ltaque ad eam abolendam vobis non necesse est monades ipsas abolere. Multipraesentia non habet opus explicatione aut penetratione dimensionum, sed explicanda e§ t per genus praesentiae nullam habens relationem ad dimensiones, velut si Deus efficeret, ut aliquid immediate opéraretur in distans.

Non video quid prohibeat genios esse Zôa, sed multo his quae novimus, nobiliora. Animalium tamen nomen non bene convenit, quia ea speciem propagant.

Liber inscriptus l’Esprit des nouveaux Disciples de St. Augustin, dudum ex Batavis mihi promissus est ; sed causa Quesneliana tuo favore pergrata erit. Augustinum à Perrio defensum habeo. Papissa nihil ad Antibailium ; peculiare crit opusculum Latino sermone, cui titulus : Flores sparsi in tumulum Papissae. Pardiesii scripta Gallica, Latine versa in Germania olim prodière (Jenae ni fallor) quae facile procurabit Bibliopola. Gottigniesius vester subtilis erat, sed sacpe nodum in scirpo quaerebat. Etsi Gregorius à S. Vincentio quadraturam circuli et hyperbolae non absolvérit, egregia tamen multa dedit.

ln fasciculo Sinico apud Batavos édito lego, patrem Visdelou vestrum natione Gallum, contra vestros pro Turnonio stare ; id an verum sit, nosse velim. Nam acceperam neminem vestrorum Gallorum Sinicae Iiteraturae péritiorem esse. Addebatur, eum ideo ex Sina ablegatum jussu Monarchae. ltaque nosse velim, quo devenerit.

26'