Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/418

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@ca äofics an ilcibnig. 405

tales revera sint quales in suo mandato depinxerat cos lllustrissimus Maigrotius, indécisa relinquitur, uti ex ipsius décreti tenore videntur evincere Apologiae nostrorum, quidquid sit de mandatis occultis quae Turnonio dedissc potuit Clemens XI.,

An porro Salomon noster, dum matres duae de puero contendunt, ei cujus viscera commota sunt super puero, causam adjudicaturus sit, eventus dabit. Timemus quidem, sed magis speramus. Praga intelleximus, praecipua quae in nostrorum defensionem italice vel gallice scripta sunt opuscula latine reddita ibidem esse sub praelo. Licetus circa compositionem quandam animae humanae e partibus seu gradibus tibi consonat. Divisionem animae, quam astruit, in sensu metaphysico intellectam tibi non probari sciebam, sed si physice et ad sensum sumatur non répugnabit placitis tuis, sic enim et anima plantae matricis dividi censetur in animas propaginum, quia hae in matrice latentes tandem sc exserunt.

Cum panis substantiam in Eucharistia interire profitemur, non solum ejus formam quae utique in modalitate quadam consistit, cum panis ens sit per aggregationem, destrui volumus, sed etiam propriam panis materiam. ltaque et monades saltem tritico propriac interire dicendae erunt, quod a principiis tuis non discrepat, cum monades illae quantumvis multae massam non faciant. His monadibus sublatis si corporis Christi monadas substituas casque extensione sua quae ipsis essentialis non est spoliatas, habebimus opinor hoc pacto panis in Christi corpus conversionem sat catholice explicatam. Vide si placet ea quae contra Cartesii ad quartas hac de rc ohjectiones responsionem obmovet autor ltineris per mundum Cartesii prope finem partis secundae pag. mihi 432 et seqq. quae quantumlibet valida adversus Cartesium censeam, non tamen contra sententiam tuam hoc modo explicatam militant.

Circa multipraesentiam haec occurrunt. Primo si ad praesentiam suificiat opératio sine respectu ad dimensiones, efficere Deus non poterit ut aliquid operetur in distans, nam opératio hoc ipso rem opérantem praesentem sistet. Deinde spiritus vel animae rationalis praesentia sine respectu ad corpus vel ejus dimensiones explicari non posse videtur, igitur nec unius corporis ad alterum praesentia. Adde quod unius corporis in alterum opératio tuis principiis dissonat. Praeterea si recte memini New-7 7

toni et aliorum opérationem in distans admittentium sententiam alicubi