Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/438

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

îD¢9 äoficfi au ficibuig. 425

minus perfectum alteri perfectiori. Caeterum gaudeo, tanto viro cogitationes meas probari, quas non dubito quin multis modis emendare et perficere possit. Sunt -qui a me desidevant, ut libellum Theodicaeae meae Latine edi curem, sed versionem adornare non vacat.

Quid Tourneminus, vir doctissimus et ingeniosissimus, de méditationibus meis sentiat, aliquando discere gratissimum erit. Quod superest, vale et (ave. Dabam Hanoverae 7 Septembr. |7H. P. S. Erravit Diarium Parisinum, si me praesidio Berolinensi cessisse scripsit. Duo. Baroni de Prinzen, Ministre Status Regie, ex officio incumbit cura omnium Academiarum et Scholarum sub Regis ditioue sitarum ; itaque etiam res Societatis apud Regem curat et tuetur ; sed quae ad studiorum profectus in Societate pertinent’, ad meam curam etiamnum spectant.

Lxxxlv.

îbeê flšnifeê au Reilmig. *

Litteras Tuas 7 Septembris datas accepi. Scripsi nuper ad Turneminum per mercatorem Lutetiam prefectum, in cujus reditu desiderio Tuo satisfacturum me confido. Reperi et ego nonnullas gallici sermonis imperitos qui Theodicaeam Tuam latinam* optarent. Post tres septimanas bine Paderbomam migrabo Theologiae scholasticae curriculum à Deo Uno et Trino auspicaturus ; si munus istud mihi tantulum otîi concedet et Tu indulges, versionem boris subsecivis aggrediar, sed ea lege ut Tu revideas, errata corrigas et elucidationes addas sicubi necessariae aut utiles videbuntur. Accepi Lutetîa recentia duo mandata pastoralia : alterum Henrici Meldensis Episcopi, in quo quinque famosarum propositionum sensus damnatus ex ipso Jansenii libro eruitur et accuralissime expenditur ; alterum Episcoporum Lucionensis et Rupellensis, in quo Jansenius ab Augustini senténtia deviare ostenditur. Uterque liber, sed maxime prior, prorsus egregius est, et plane talis qualem circa eam quam vocant facti quaestionem dudum desiderare visus es. Utrumque communicabo Tecum, ubi venero Paderbornam.