Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/455

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

442 Êcå Söofics an Qcibnig.

prouvé, inquit, mais mal demonstre. Je le crois même comme demonstré, mais supposant la foy« : censesne illum de solis phaenomenis hic loqui ? Superest itaque ut absolutum aliquid admittamus, in quo phaenomenorum reali zatio consistat. les T u suhstantiam *vocas, ego accidens ; sed de re credo non crit litigium. Accidens voco quidquid substantiam completam per se praesupponit, ita ut sine illa sallem naturaliter esse non possit ; atqui unionale illud absolutum praesupponit substantiam completam sive monadas sine quibus naturaliter esse non potest, nam juxta Te monades revera non sunt hujus additi ingredientia, sed requisita non quidem absoluta metaphysicaque necessitate sed sola exigentia, quod interprctor quasi dicercs monadas isti addito praercquiri tanquam aliquid natura prius illo. llanc interprétationem si non respuis (nec respuerc posse videris, nam quod unitatis principium in se non continet, illud praesupponere aliunde dehct), jam planum est, additum illud non esse substantiam in sensu Peripateticorum qui per suhstantiam aliud nihil intelligunt, quam eus primum, cacteris substratum et pracsupposilum. Jam ergo habebimus in corporibus aliquid absolutum, distinctum a monadibus, quod non’sit substantia, alque ita corpus cum nihil monadibus superaddat nisi illud absolutum, solum accidens illis superaddet.

Porro absolutum illud nollem slatuere in solis punctis accidentalibus ad monadas respondentibus, nam cadem videtur manere difficultas circa illa quae circa monadas ipsas, quo pacte videlicet cum extensa non sint, facere extensum possint. ltaque prorsus necesse videtur ad unionale aliquod confugere, quod dici possit exlcnsio accidentalis absoluta. De caelero si per phaenomena sola naturalis corporum constitutio explicari posset, fateor nullum philosophicum l’ore fundamentum reccurrendi ad accidentia non modalia in explicandis Eucharistiae accidentibus. Sed ut supra dixi communis hominum sensus in corpore sensibili aliquid amplius quam phaenomena in animac percipientis opératione consistentia intelligere videtur, et naturaliter loquendo perceptioni illi debct aliquod objectum respondere distinctum ab ipsa perceptione, alioqui Harmonia non esset. Ubi Meldensis Episcopi mandatum perlegeris, gratum erit mihi intelligere aliquando quid de illo sentias. Qui si Jansenium ejusque sequaces propositiones damnatas in sensn improbando docuisse ostendit, susoepto munere defunctus est, hoc enim intendebat unice. An vero Jansenio faveut Augustinus, alia quaestio est quam Episcopi duo Lucioncnsis et Rupellensis