Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/464

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Êcibuig au bei äoficâ. 451

nadum propinquitas aut distantia spatialis vel absoluta, dicereque, esse in pnneto conglobatas, aut in spatio disseminatas, est quibusdam fictionibus animi nostri uti, dum imaginari libenter vellemus, quae tantum intelligi possunt. ln hac etiam consideratione nulla occurrit extensio aut compositio continui, et omnes de punctis difficultates evanescunt. Atque hoc est, quod dicere volui alicubi in mea Theodicaea, difficultates de compositione contiuui admonere nos debere, res longe aliter esse concipiendas. Yidendum deinde quid uecesse sit superaddi, si addamus Unionem substantialem, seu ponamus substantiam dari corpoream, adeoque matériam ; et an tune necesse sit recurri ad corpus Mathematicum. Certe Mouades non ideo proprie erunt in loco absolute, cum revera non sint ingredientia, sed tantum requisita matériae. ltaque nou ideo necesse erit indivisibilia quaedam localia constitui, quae in tantas difficultates conjiciunt. Sufficit, substantiam corpoream esse quiddam phaeuomena extra Animas realizans ; sed in quo nolim concipere partes actu, nisi quae actuali divisioue fiunt, nec indivisibilia, nisi ut extrema.

Monades puto existentiam semper habere plenam, nec concipi posse, ut partes potentia dicuntur esse in toto. Nec video quid, Monas dominans aliarum monadum existentiae detrahat, cum revera inter eas nullum sit commercium, sed tantum consensus. Unitas substantiae corporeae in equo non oritur ab ulla refractione Monadum, sed a vinculo substantiali superaddito, per quod in ipsis monadibus nihil prorsus immutatur. Vermis aliquis potest esse pars corporis mei, et sub mea monade dominante, qui idem alia animalcula in corpore suo habere potest sub sua monade dominante. Dominatio autem et subordinatio monadum considerata in ipsis monadibus non consistit nisi in gradihus perfectionum.

Si définiatur accidens id esse, quod exigat inexistere substantiae, vereor ut formalem rationem ejus satis explicemus, unde ratio apparere deberet, cur exigat. Sane etiam substantia saepe exigit aliam substantiam ; explicandum forêt, quid proprie sit illud *cô inesse in quo accidentis natura collocari solet : ego ad hoc retulerim, ut sit modificatio absoluti alieni. Verum est, consentire debere, quae fiunt in anima, cum iis quae extra animam geruntur ; sed ad hoc sufficit, ut quae geruntur in una anima respondeant tum inter se, tum iis quae geruutur in quavis alia anima ; nec opus est poni aliquid extra omnes Animas vel Monades ; et in hac bypothesi, cum dicimus Socratem sedere, nihil aliud significatur, quam nobis 29*