Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/468

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.
  • Ed flofiœ au ficibntg. 455

nisi subjectis propriis et connaturalibus, ad denominationem enim extensi etc. requiritur subjectum capax et proprium ; nihil tamen vetahit quominus illae novae monades désignari ac demonstrari per illa phaenomena possint ac dici hoc, quia cum phaenomena ex natura sua ordinentur ad désignandas substantias, et propria substantia absit, unice illam désignabunt ad quam symbolice repraesentandam à Deo conservantur, utpote quae in ahsentia propriae et connaturalis substantiae jus ad illa phaenomena proximum habet.

Venio

unc ad transsubstantiationem Eucharisticam, quae juxta hactenus dicta facile explicari potest. Nam transsubstantiatio hucusque posita ab ea, quam in Eucharistia tuetur Ecclesia Romana, in eo solum differt, quod monadas novas creari supra supposuerim, in Eucharistia vero monades ad Christi corpus pertinentes jam prius extiterint et solum incipiant subesso phaenomenis alienis, in quo difficultas esse nulla videtur, quae quidem sit catholicis propria. Nam si Deus possit per Phaenomena monadibus destructis respondentia repraesentare symbolice monadas destructis substitutas ac de novo crcatas, cur non poterit eodem modo repraesentare aliquas ex praeexistentibus et remanentibus, quales erant monades substantiam corporis Christi constituentes ? Existet ergo Christi corpus sub his phaenomenis, atque adeo in hoc spatio, nam juxta définitiouem quam in postrema Tua epistola ponis, spatium in hac hypothesi nihil aliud est quam ordo coexistentium phaenomenorum.

Nec vero ita proprie intelligetur désignari et demonstrari per haec phaenomena corpus Christi, si monades panem ante constituantes, quarum phaenomena haec propria erant, non interierunt, quia quamdiu manent monades panis, phaenomena illis respondentia proprie in monadas suas cadunt easque duntaxat proprie loquendo désignant. Ex quo fiét, ut si monades panis maneant, haec propositio : Hoc est Corpus meum, si intelligenda sit in sensu proprio futi intelligendos esse textus fundamentales ad mysteria pertinentes in confesso est) faciet hunc sensum : Panis est Corpus Christi.

Habes, Illustrissime Domine, cogitata mea de conciliatione doctrinae transsubstantiationis cum hypothesi vel fictione corporum ad phaenomena redactorum. Tu si quid novisti rectius istis, candidus imperti : si non, his utere mecum.

Izquierdus cum ait, Deum necessitatum fuisse moraliter, non physicc