Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/482

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

En Svficfl an Qcibnig. 469

asserit, accidentia subsistere in corpore Christi. Objicit sibi : hoc posito accidentia’ illa non erunt panis accidentia sed Christi, cui insunt. Respondet negando conséquentiam, nam ejus sunt et dicuntur esse, inquit, cujus sunt propria per naturam, vel ait esse accidentia Christi ut Eucharistice existentis, panis autem ut naturaliter existentis. Ita qui in scena paludamentum gestat a principe commodatum, nonne gestat quod principis est proprium, dicit tamen esse suum, ut in scena principem agit. Denique concedit etiam illa accidentia ut individua sunt non esse panis, sed ut sunt cadem specie. Porro de individuationibus rerum, inquit, nulla est cognitio sensibilis, nulla proinde quaestio, nulla propositio, ’unde cum sint specie cadem quae ante, rigidissime et propriissime dicuntur absolute esse accidentia panis, sicut in Geometria quae cadem specie sunt, simpliciter et absolute cadem asseruntur. Ita Temmick.

Sed et via suppetit cadem individua accidentia conservandi, si cum Philosophis Recentioribus asserat quis, accidentia utpote phaenomena primario in mente percipientis illa residere et dicere in recto ipsam cognitionem nostram, quae cum individualiter invariata maneat uti supponitur, manebunt accidentia invariata, nam recto phaenomeni invariato manet simpliciter invariatum phaenomenon. Caeterum accidentia panis in corpore Christi ut in subjecto sustentationis esse communiter docent Scholastici, et eatenus corpus Christi ut illis substans posse denominari hoc, sed qt ia non sunt in eo connaturaliter, hinc non tribuere denominationem albi, sapidi etc. corpori Christi. Sicut si Angelo inquiunt uniretur albedo, possem alhedinis subjectum désignando dicere : -Angelus est hoc, non tamen possem dicere angelus est albus ob incapacitatem subjecti quod totum aecommodari potest cognitionî quam in recto dicèrent accidentia. 47. »Neque 1-Ô hoc est illis corporis Christi monadibus recte tribueremus, ex hoc solo quod fuerint causae idéales in mente Dei harum in nobis perceptionum ; causae idéales habent rationem causandi alienas perceptiones per suas perceptiones illis respondentes, neque itaque monades corporis Christi causa idéalis essent phaenomenorum ; no*strorum, nisi aliquid in se habèrent respondens, quod causalitatem fundaret, id est nisi perceptiones eorum talcs

essent quales fuerant in monadibus panis et vini ut causae tales idéales nostrarum perceptionum atque adeo suhjecta