Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/484

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Bciimig. 471

Conflata ex his sunt terminorum inilexiones, dum scilicet ex termino et particula fit compositum obliquum, v. g. cum dico, hominis, quod idem est ac *roö homo, ubï *coö est particula, Homo terminus. Termini sunt vel impossibiles vel possibiles.

Termini possibiles sunt Entia realia, impossibiles sunt Entia rationis. Interim aliud sunt Termini quam Entia, v. g. Triangulum et Trilaterum sunt idem Ens, sed sunt termini diversi ditîeruntque formaliter, non matérialiter. Sic reduplicativi, veluti homo quatenus est scientiae capax, non est res alia quam homo, sed alius terminus.

Termini igitur sunt mère reales vel connotionales. Termini Reales sunt ipsac Res, cum nihil exprimitur praeter ipsam ; connotionales *) sunt res cum addito, v. g. Homo est Terminus mère realis, Homo rationalis est terminus connotionalis essentialis, et est in eo superllnitas, quia pars una ex alia sequitur. Homo doctus est terminus connotionalis accidentalis ; idem enim nunc est doctus, nunc indoctus, munet que cadem res, sed accidentibus variata. Quodsi conciperemus, idem Ens posse esse nunc hominem nunc non-hominem, etiam homo forêt terminus connotionalis accidentalis. Sic quadratum non est terminus realis, nam potest aliquid ex non-quadrato fieri quadratum, et dantur quadrata diversissimae naturae, velut aureum, argenteum etc. Sic doctus est terminus connotionalis, non enim datur certum genus Entis, quod nil sit nisi doctum, aut docti modificationes. Termini sunt Concreti vel Abstracti.

Concreti mère reales sunt Substantiae.

Concreti connotionales sunt essentiales aut accidentales ut jam dixi. Abstracti sunt itidem aut Entia, aut praedicata. Sic Virtus est Ens, rationalitãs non est Ens.

Abstracta quae sunt Entia, sunt absoluta aut relationes. Relationes nullius propriae mutationis sunt capaces, sed resultant ex absolutis. Videamus an praestet Relationes removere a numero Entium. Absoluta sunt Formae quae sunt Entia durabilia, et transitiones (id est Aotiones vel Passiones) seu accidentia successive. Sunt autem Formae aliae Essentiales, seu constitutivae, aliae accidentales. Sed fortasse formis essentialibus careri potest, ut sint nudae notiones.) Sianbbcmerlungz An pro connotionnlibus dicemus connotanteo.