Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/488

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Ycibnq on bee Bofici. 475

etiam novi Monadum modificationem vel substantialem vel accidenlalem, quae oonstituat substantiam composilam, prout rem accepisse videris numero tuo sexto ; nec quicquam in Monadibus agnosco, nisi perceptiones et appetitiones. Vinculum quod substantiam compositam facit, nolim appellare Accidens absolutum, quia mihi.omne absolutum est substantiale. Quod si aecidens ’inde iacere velis, lis erit de nomine, inoongrua tamen locutio erit, substantiam compositam per accidentaiia constitui ; cum Smigleeius Aristotelem seeutus dicat, accidens non esse sine subjeeto, ostendit ens absolutum a se non admitti. Nolim etiam Ens realisans, phaenomena distinguère a vinculo substantiali, ut facere videris num. 7. Haec duo enim mihi revera sunt idem, et dicendum est, nasci ea et interire. Positis ergo substantiis compositis, mihi ineomparabiliter facilius videtur et convenientius destruere Ens realisans phaenomena, servatis Monadibus, quam contra, ut videris malle num. 8.

Modificationes unius Monadis sunt causae idéales modificationum alterius monadis (de quo agis num. 47), quatenus in una Monade apparent rationes, quae Deum ad modificationes in alia Monade constituendas ab initio rerum moverunt.

lnfinitudo continui physici, in Hypothesi merarum Monadum, non tam penderet ex ratione optimi, quam ex principio rationis suificientis, quia nulla est ratio limitandi seu finiendi, sive alicubi sistendi. Continuum vero Mathematicum consistit in mera possibilitate, ut numeri ; ideo in eo necessaria est infinitndo ex ipsa ejus notione. Caeterum miraberis, Beverendissime Pater, ubi me videbis bas literas Vienna Austriaca dare. llluc usque excurrendi animum sumsi, * cum in Thermis Carolinis nuper apud Magnum Bussorum Monarcham evooatus egi. Medium enim jam itineris oonfeceram. Haerebo hic, donec tempestàs anni molliatur, inde bono cum Deo domum redire spero. Caeterum intelligo et fasoieulum à Te venisse, quem in reditum meum differri oportet, nisi remitti velis.

Quod superest, vale et iave. Dabam Viennae Austriacae 24 Januar. 1743.ÎÎ