Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/491

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

478 Qcibnig un bab flofice.

egoque etiam cum aliis spectaculo adero. lnterea hortatus sum eos, quibus ista curae, ne rem praeclaram négligant.

Haec optimo Orbano nostro in antecessum significari peto. Automatoÿoei adventum moratus est contagii metus, qui aditus à Posonio intercluserat, sed mox discusso/periculo apertum iri ajunt. Ego, appetente jam vere, me ad reditum paro, qui tamen in aliquot septimanas facile extraheretur. Inter propérandi causas etiam est favor. Quod superest, vale optime et me ama. Dabam Viennae 4 Martii 1743. P. S. Scribit mihi doctissimus et experientissimus Behrensius noster Iiteras ad te meas non bene iuisse clausas, quod displicet ; spero tamen nihil inde incommodi secutum esse.

cv.

Qeilmiå au beê îåoffeê.

Commodum priores literas Tuas gratissimas quibus inter alia de rebus Sinicis agebas, acceperam, cum essem in consessu insignium virorum, qui in Confucium plerique praeoecupati erant. Negabant vera nuntiari de Dominicanis jam meliora agnoscentibus ; sed mox novellae publicae idem communicarunt. Mirabantur illi, me pro vobis stare ; sed ego semper pro véritate steti ubi cognossem.

Ego rem hic divino auxilio satis ex sententia gessi, et ab Aug. Caesare aliquoties auditus sum gratiose. ltaque jam in eo res est ut me ad reditum parem. Caesar in vicino Laxenburgo villicationem exercet, ut se nonnihil a continuis laboribus reficiat lmperatrices nondum urbe excessere. Hand dum satis constat, quando lmperatrix nova sit alfutura. De metu pestis Viennensis impraesentiarumsecuros vos esse jubeo, nisi calores pejora adducant. Hactenus certe nulla domus infecta est aut pluribus mortihus infamis. Crebriores solito sunt mortes subitaneae, sed hoc non rarum est nec inter se connectuntur ; est tamen cur cautiones adhibeantur in futurum.-De

reditu meo mature scribere meminero, et inter alia calcar addunt quae ad me misisti, quibus quam primum frui desidero. Quod superest etc. Dabam Viennae 25 Aprilis 1743. P. S. Imperatricem ajunt uudius tertius Mediolano discedere voluisse. giïy-¢Î.Î ç