Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/500

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ibn Bofict au Ycibnig. 487

cxm.

îãeê Qåoffeê au Qeilmiå.

Becentissimis litteris à Turnamino nostro edoceor Diarium Trivultianum, in quo Theodicaea recensetur, necdum ad Te pervenisse, atqui ego îllud, uti jussus eram, a tribus facile mensibus per Hildesienses nostros Hannoveram transmittendum curaveram, una cum versione Praefationis et duarum appendicum, quae adhuc desiderabantur. Et intellexi Hildesio dudum fasciculum fuisse missum Hannoveram, rogatumque rerum Tuarum curatorem, ut confestim ad Te, ublubi esses destinaret. ln quo nunc culpa haereat, divinare non possum.

Scribit Turnaminus Editionem Theodicaeae Parîsiensem vulgatam jam esse, optimeque distrahi : idem fortasse de Versione sperare las esset, si lucem videret.

Caeterum distuli responsum ad postremas tuas L* ) Aprilis datas, quod Vienna discessurum Te pularem ; nunc cum et aliunde, et ex novellis publicis didicerim Academiae tandem novae sub Caesareis auspiciis condendae initium Te fecisse, de quo ex animo gratulor, non audebo posthac litteris meis gravissimas curas Tuas interpellare. Liceat mihi tamen bac etiam vice ac postremum de veteri controversia nostra saltem verbulo meminisse. Equidem, lllustrissime Domine, Hypothesin corpora ad sola phaenomena rédigentem tanquam ingeniosum paradoxum suscipio, sed ut candide fatear, absolute admittere non posse videor ; illam ab Anglo philosopho nuper acute propugnatam, a multis eruditis male exceptam intellexi. Itaque communi et hominibus quasi innatae hypothesi corporibus realitatem tribuendi standum esse arbitrarer, maxime cum suspicer omnia commoda quae ex priori eliciantur, huic quoque non difficulter fortasse, si rite explanetur, accommodari posse.

Juxta hanc ergo hypothesin communem dubium non est, quin îllud realizans phaenomena varietatem in se aliquam patiatur, cum manifestum sit variari phaenomena. At quae hujus varietatis causa ? non solus Deus ; id enim forêt perpetuum miraculum non ipsum realizans phaenomena utpote minime activum. Restant itaque solae monades subordi ) Gall biclcidpt beifimz 21 Aprifia.