Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/502

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Ecilmig an bcfi ãoficfl. 489

crebro versarer, apud quem ille agebat, et Ser"° etiam Principi Eugenio gratus fuit, reparata Machina quadam coelesti Anglicana, motus luminarium éléganter repraesentante, quae négligentia mittentium in itinere male habita fuerat. Discessit deinde cum Duce suo, nec didici hactenus, an is in Belgium redierit, vel adhuc Parisiis haereat.

Me vero Anglicana rermn conversio praecipitare reditum coëgit, et tota hac hyeme ac paulo amplius etiam fortasse hic haerebo, ut Annales latino sermone alfectos et prope confeotos absolvam. Complectentur illi Historiam imperii occidentis inde ab initio regni Caroli Magni usque ad finem regni Henrici Sancti, ultimi quinque lmperatorum vel Regum ex Domo antiqua Brunsvicensi, qui se continuo sunt consecuti. ltaque habebimus non tantum Carolingorum, sed etiam Saxonicorum seu antiquorum Brunsvicensium lmperatorum Historiam, in qua multae difficultates tollentur, quae hactenus negotium facessivere. Habui enim in manu multa monumenta aliis plerisque incognita. Utilis mihi non parum fuit etiam Schatenius vester. Et vellem nosse an aliquis in Westlalia ex vestris haereditatem ut sic dicam studiorum ejus adivérit. Successerat Cloppenburgius in ejus labores, sed ipse quoque obiit dudum, haud scio an sine haerede. Apparatus horum virorum sane insignium vellem in vestris Collegiis conservatus esset. Sed hoc superiores curant scilicet, ex quibus aliquos ipse aliquando ad bas curas hortatus surdos deprehendi. Memini etiam Turkii vestri studiis hoc contigisse, qui cum in Historia Monasteriensi magno studio elaborasset, labor ejus suppressus amissusve est.

Nunc ad Tuam erga me imméritam benevolentiam venio, cui fateor pro officio debito respondere non potui, nec beneficium Tuum liactenus satis vertere in rem meam, vel potins publicam. Nam praeclarus labor Tuus collocatus in re mediocri, quia mea, pervenit ad me non nisi reducem, neque enim longissimo itineri committere ausus fueram, et ne nunc quidem in rebus post tantum temporis intervallum recomponendis occupatissimo recensere licuit ; faciam tamen quam primum ubi nonnihil respirare licebit, diesque increverint.

R. P. Turneminus vester, vir summus, per Germanum quendam Parisiis Viennam venientem mihi significavit Theodicaeam Parisiis recusam esse ; ejus éditionis optem aliquando exemplum nancisci. Audio quosdam paratragoediari in Gallia circa promotionem Physicam et circa vim agendi creaturarum, sed in quo consistant eae lites non comperi. Plerumque in