Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/505

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

492 ~ ficibnig au bcfi äofics.

cxvm.

Reibnig au beë Qåoffeê.

Hanc hyemem satis gravem malis arthriticis expertus sum necdum plane sum liberatus ; itaque aegre necessariis laboribus satisfeci, quae dilationem nullam patiebantur ; quiå tamen spes semper in fundo remanet, non despero de recuperatione sanitatis. " Vereor, ne qui de actione Dei in creaturas pro praedéterminatione physica scripsit, involvat magis notiones, quam in lucem producat. Actus non esse res absolutas, sed modificationes Entelechiae seu conatus primitivi, manifestum esse arbitror, idquedicendum non tantum de voluntate, sed et de facultate agendi quacumque.

Recte tuemur corpora esse res, nam et phaenomena sunt realia. Sed si quis tueri velit corpora esse substantias, indigebit, credo, novo quodam principio unionis realis.

Qui in Hybernia corporum realitatem impugnat, videtur nec rationes afferre idoneas, nec mentem suam satis explicare. Suspicor esse ex eo hominum génére, qui per Paradoxa cognosci volunt. Incidit mihi nuper dubitatio circa Magnetem, quam vellem décidi experimento. Nemo autem hoc melius praestare poterit’ quam Dn. Hartsoeker, qui usum magnetis multum, et necessarium ad experimenta magnetica apparatum, habet.

Mallem autem hoc, quod desidero, à Te peti quam a me, nec dubito Tibi, si commode potest, libenter gratificaturum. Me autem dissimulari ago. Dignum est indagatione scilicet, utrum attractio magnetis aliquam habeat dependentiam a verticitate, veluti an magnes in situ naturali (quo se sponte vertit) melius trahat quam in violento. Magues polo A trahat acum CB verti-II

=.......

— cahter sltamz et vi attractioms ope brachn Q D q C CD (licet non ierrei) ad acum normalis et F 9 affixi, et cum ea rnobilis circa C sed in D B alligati per tilum ad brachium librae E trahat D deorsum, et élevet sursum oppositum pondusculum F ; quaeritur utrum magnes majus pondus sustinere vel elevare possit, cum polus est in situ naturali, ad quem se sponte convertit, quam cum est in situ violento op-