Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/512

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

îcibnig au bei* îšofieë. 499

cxxl.

52eilmi¿ au beê iåoffeê.

Diu jam praeclarum laborem tuum apud |ne servo, et de die in diem distuli, quod aegre ea, quae ad me pertinent, relégo. Tandem mihi ipsi vim feci, et tuam versionem perlegi studiose. Visa est élégans, ingeniosa, saepe melior originali. Quia tamen ut fidus interpres Gallico strictius institeras, qua ratione nescio quid Latino subinde haerere videbalur, unde versionem esse appareret, putavi mihi autori libertatem datam, quam alius sibi non aeque sumeret, passim mulandi phrasim sensaque ipsa, ut Latifnum ad autlientici speciem propius admoveretur.

Fuit hic apud me D. Cornelius van den Driesch Coloniensis, ex vestro ordine egressns, qui te imprimis colit. Misit mihi carmina sua pleraque non contemnenda.

Quid agit R. P. Qrbanus ? Spero vivere, et aura vesci. Quid respondit D. Hartsoekerus ? Vellem Eminentissimum Ptolemaeum satis otii in purpura nancisci, ut purpuratum scriptorem, quem sibi perficiendum suuipserat, Bellarminum inquam, absolvere possit. Quid Sinenses ? an novissimum Bomae décretum ferre poterunt ? Ego, ut verum fatear, Bomanae curiae consilia interdum magis miror, quam intelligo.

An novissima mea responsio de Monadibus tibi placuerit, haud scio. Vereor ne, quae diversis temporibus hac de re ad te scripsi, non satis bene cohaereant inter se, quoniam scilicet hoc argumentum de Phaenomenis ad realitatem evehendis, seu de substantiis compositis non nisi per occasionem tuarum literarum tractavi. Tbeodicaeae meae in Galliis éditae exemplum nescio cujus missu accepi ; et plurimum R. P. Tournemino debeo, cujus favore hoc contigit, ut libellus ille meus in Gallia magis nosceretur. Sunt ibi viri aliquot egregii, quibus meum systema non parum probatur. Vellem vacares mihi rédigerentolam meam Metaphysicen in disciplinae formam, ad eum modum quo Theodicaeam sub finem brevi libello Latino méthodice tractavi, quod tum demum rite fit, cum totam tractationis formam in tabula spectandam cxhibere licet. Quod superest, vale et lave. Dabam Hanoverae 30 Jun. l 74 5. 32"