Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/523

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

510 Qcibuig an’ bcâ Qåoficå.

me rem quasi de integro considerasse, sepositis, quantum liceret, praejudiciis ; ita tua jam perlustro.

Cum dico matériam esse indifferenteni, intelligo quod in ea pure passivum est. Elegans est tua objectio circa indiflerentiam temporis ; quae enim sie ratio dabitur, cur mundus lune primum creatur ? Ego fateor nullam esse, sed respondeo etiam uullum esse reale discrimeu, nunc au mille ante annis creatus fingatur, cum tempus non sit nisi ordo rerum, nou aliquid absolutum. Atque idem de spatio censeo. Eadem sunt, quorum discrimen a nemine, ne ab omniscio quidem, assignari potest.

Non bene memini, quo argumento usus sim in Epistola, Diario Gallico A. D. 1694 inserta, pro stabiliendo discrimine Extensiouis et matériae ; caeterum extensionem ooncipio ut ordinem coexistendipartium extra partes, qui per distantias explicatur, seu magnitudinem viae brevissimae ab uno distantium ad aliud. Quaeris deinde utrum extensio sit modus corporis, an aliquid absolutum ? Et posterius tibi magis placet. Nam corpus consistere in inertia naturali, formaliter inextensum esse. Jam ut virtus activa non est modificatio rei passivae, ita exteusio non erit modilicatio rei per se inextensae. Hoc argumentum a simili hic non nisi ad verisimilitudinem valere ipse haud dubie agnosois. Videamus, an aliqua subsit sufficiens. Ac primum comparationi objici posse videtur, virtutem activam esse novam perfectionem ; sed extensio seu positio partium extra partes potius imperfectio est, cum faciat rem obnoxiam destructioni naturali. Deinde matéria seu passivum non exigit virtutem activam, ita ut matéria naturaliter in virtutem activam prorumpat, nisi miraculo impediatqr. Sed talis est materia, ut naturaliter habitura sit extensionem, nisi impediatur per divinam omnipotentiam. Unde etiam confirmari videtur esse modificationem ; nam nihil aliud substantia exigit, quam sui modilicationes. Denique si extensio nihil aliud est, quam ordo, secundum quem’ partes sunt extra partes, profecto nihil aliud est, quam modificatio matériae. Extensionem concipere ut absolutum ex eo fonte oritur, quod spatium concipimus per modum substantiae, cum non magis sit substantia quam tempus. ltaque recte Sqbo-lastici olim spatium sine rebus imaginarium dixere, qualis res est numerus sine re numerata. Secus sentientes in miras se inducunt difficultates. Sublatis monadibus manere extensionem non magis verum puto, quam sublatis rebus manere numeros.

Non video, quomodo concipi possit, realizans phaenomena esse extra