Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/22

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée
II.
Huet an Leibniz.

Cum primum molestissima hac lippitudine levatus sum, clarissime Vir, statim ad praestantissimum Oldenburgium scripsi, quo et humanitati ipsius referrem gratias, et de meo Vetii Valentis codice manuscripto, quid mihi consilii esset, significarem. Epistolam tuae trado fidei; librum ipsum, quod intuta sunt hoc saeviente bello itinera, alio tempore transmittam, postquam id sine periculo fieri posse intellexero. Martianum Capellam ex¬ ornandum et curis tuis perpoliendum quod susceperis, gratulor et auctori ipsi, cui nova lux novusque accedet cultus, et tibi viro et philosophiae totius et humaniorum literarum peritissimo; quae duo subsidia ad operis hujus perfectionem nihil nisi praeclara conferre possunt. Proximo Mer¬ curii die promeridianis horis confluent huc viri complures eruditi, qui interpretandorum itidem aliorum auctorum curam in se receperunt. Huic uti Conventui intéressé velis, valde te hortor, unde instituti operis ra¬ tionem intelligas, quae verbis alioqui salis explicari non potest. Vale, Vir eximie, et me ama. Lutet. XIII. Cal. April MDCLXXIII.


III.
Leibniz an Huet.

Pro certo comperi, Vitruvium celeberrimi Valesii sub praelo sudare, editore nobis multa nova ac singularia, a se primum detecta, promittente, in quibus omnes hactenus interpretes lapsi sint, eosque errores per totum Vitruvium fusos esse. Quae res facit, ut, antequam editio ista prodeat, manum admoliri scriptori non ausim, ac ne constituere quidem mecum, quid Tibi promittere debeam. Praeterquam enim, quod vir tantus for¬ tasse hominem novum in occupatam a se materiam involare, non satis aequo animo laturus sit, paratus ipse succum Gallicae editionis latina com¬ plecti, ut, quemadmodum illic Colberto, ita hic Montauserio, utrobique Regi, satisfaciat; est et aliud cogitandum mihi, an nimirum post messem ejus spicilegium mihi relictum sit observationum quarundam non contem¬