Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/25

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

quem libri sacri referuntur, coelo missum fuisse; id vero oracula testan¬ tur, quae multis post seculis nasciturum cecinere, et mira facta eorum, quos sua Christus auctoritate armavit, et sanctitas doctrinae incompara¬ bilis, et martyrum constantia, et denique triumphus crucis. Haec vero omnia ita ut narrantur gesta fuisse, demonstrari non potest, nisi tota historia universali, sacra et profana, accuratissime constituta. Historiae autem universalis demonstratio eget collectis et manuscriptis et numismatis et inscriptionibus aliisque cimeliis eruditorum. His enim fit Historiae fides. Itaque saepe mecum cogitans optavi esse, qui nobis inventarium ut ita dicam exhibeat pretiosi hujus thesauri omnium, quae hodieque supersunt, reliquiarum antiquitatis, quoad ejus fieri potest. Tale quiddam circa in¬ scriptiones exspectamus a summo in his studiis viro Marquardo Gudio, nec numismatis deerunt Ezechiel Spanhemius aliique excellentes viri, maxime autem Carcavius vester, regiarum in hoc genere opum custos meritis¬ simus; Sed Historiam Manuscriptorum hactenus desidero, qua enume¬ rentur meliores, qui nunc quoque exstant in Europa, Codices, illi inprimis, ex quibus autores expressi sunt, et qui sunt unici aut rari. Sed haec obiter : interea suffecerit, omnem eruditionis apparatum ad Historiam sa¬ cram comprobandam, velut scopum potissimum, dirigi debere. Quod cum a Te felicissime factum esse non dubitem, quanquam non nisi partem operis inediti, Te olim monstrante, viderim, gratulandum meliori erudi¬ tioni arbitror, quae verum usum suum te duce invenit ; gratulandum Tibi, qui famam et utilitatem conjunxisti. Ipsum opus non ego tantum avide desidero (quanquam jam in itinere ad nos esse arbitrer) sed et exspectat Serenissimus Johannes Fridericus, Brunsvicensium et Luneburgensium Dux, Princeps supra quam credi possit et intelligens, et rerum omnium maxime- que eruditionis sacrae curiosus, cui non ignotum est nomen Tuum, et qui me institutum tuum enarrantem summa cum voluptate audivit. Vale, il¬ lustris Vir, et cultori nominis tui ac virtutum tuarum fave.[1]

Mit dem vorstehenden Schreiben steht das folgende im engsten Zusammenhang.

  1. Ohne Ort und Datum, vielleicht aus dem Jahre 1679.