Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 4.djvu/408

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Leibniz gegen Descartes und den Cartesianismus 395 autem Geometria seu scientia extensionis rursus subordinatur Arithmeticae, quia in extensione, ut supra dixi, repetitio est seu multitudo ; et Dynamice subordinatur Metaphysicae quae de causa et effectu agit. Porro to Sovapixov seu potentia in corpore duplex est, Passiva et Activa. Vis passiva proprie constituit Materiaro seu Massam, Activa Ivrikiysiav seu formam. Vis passiva est ipsa Resistentia, per quam corpus resistit non tantum penetrationi, sed et motui, et per quam fit, ut corpus aliud in locum ejus subire non possit nisi ipso cedente, ipsum vero non cedat nisi motu impellentis nonnihil tardato, atque ita perseverare conetur in priore statu non ita tantum ut sponte non inde discedat, sed ita etiam ut mutanti re¬ pugnet. Itaque duo insunt Resistentiae sive Massae : primum Antitypia ut vocant seu impenetrabilitas, deinde resistentia seu quod Keplerus vocat eorporum inertiam naturalem, quam et Cartesius in Epistolis alicubi ex eo agnovit, ut scilicet novum motum non nisi per vim recipiant corpora adeoque imprimenti resistant et vim ejus infringant. Quod non fieret, si In corpore praeter extensionem non inesset to Sovapixov seu principium legum motus, quo fit ut virium quantitas augeri non possit, neque adeo corpus ab alio nisi refracta ejus vi queat impelli. Haec autem vis passiva in corpore ubique est eadem et magnitudini ejus proportionalis. Nam etsi corpora alia aliis densiora appareant, id tamen fit, quod pori eorum materia ad corpus pertinente magis sint repleti, dum contra corpora rariora spongiae naturam habent, ita ut alia subtilior materia eorum poros perlabatur quae corpori non computatur nec motum èjus sequitur vel expectat. Vis activa, quae et absolute vis dici solet, jaon est concipienda ut simplex potentia vulgaris scholarum seu ut receptivitas actionis, sed involvit conatum seu tendentiam ad actionem, ita ut nisi quid aliud impediat, actio consequatur. Et in hoc proprie consistit ἐντελέχεια, parum scholis intellecta ; talis enim potentia actum involvit neque in facultate nuda persistit, etsi non semper integre procedat ad actionem ad quam tendit, quoties scilicet objicitur impedimentum. Porro vis activa duplex est, pri¬ mitiva et derivativa, hoc est vel substantialis vel aocidentalis. Vis activa primitiva quae Aristoteli dicitur ἐντελέχεια ἡ πρώτη), vulgo forma substantiae, est alterum naturale principium quod cum materia seu vi passiva substan¬ tiam corpoream absolvit, quae scilicet unum per se est, non nudum aggre¬ gatum plurium substantiarum, multum enim interest verbi gratia inter animal et gregem. Adeoque haec Entelechia vel anima est, vel quiddam