Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 4.djvu/483

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

470

$ÿUofo)>ÿif$e Sttÿattbhittgen.

materia est vis in creatione impressa, quae in unoquoque corpore inest, sed ipso conflictu corporum varie in natura limitatur et coërcetur. Et hanc agendi virtutem omni substantiae inesse ajo, semperque aliquam ex ea actionem nasci ; adeoque nec ipsam substantiam corpoream (non magis quam spiritualem) ab agendo cessare unquam ; quod illi non satis percepisse videntur, qui essentiam ejus in sola extensione, vel etiam impenetrabilitale collocaverunt, et corpus omnimode quiescens concipere sibi sunt visi. Apparebit etiam ex nostris meditationibus, substantiam creatam ab alia substantia creata non ipsam vim agendi, sed praeexistentis jam nisus sui, sive virtutis agendi, limites tantummodo ac determinationem accipere ; ut alia nunc taceam ad solvendum illud problems difficile, de substantiarum operatione in se invicem, profutura.