ABBATIAE SANCTAE-MARIE DE JOSAPHAT 15
CCCLXIX
Mai 1219
Paolin de Meslay vend à Josaphat 5 sols de cens au prix de 40 sous.
Henricus, Carnotensis archidiaconus, omnibus presentes litteras
inspecturis, salutem in Domino. Noveritis univers! quod Paolinus de
Merlaio, miles, in nost.ra presentia constitutus quittavit et in perpetuam
elemosinam dedit abbati et conventui de Josaphat quinque solidos
Carnotensium censuales quos ab eisdem monachis percipere ’solebat
annuatim, et pro bac quittatione dictus abbas eidem militi dédit XL
solidos Carnotensium. Nos vero ad petitionem ejusdem militis super
hoc testimonium perhibemus. Et ut ratum et inconcussum permaneat
litteris nostris et auctoritate sigilli nostri în perpetuum connrmamus.
Actum anno gratie MCCXIX, in ecclesia Béate-Marie Garnotensis,
mense maio.
Mss. 9223, n*’ 49, original en parchemin avec les cordons de soie rouge et
verte. Mss. 5418 (Gaignieres), f. 83.
CCCLXX
Novembre 1219 - CHARTRES.
Désistement de Julienne du Bois des Francs de ses injustes revendications
sur le champart du Poirier-Bordin.
De caB2p7pa?’/e sita apud Pirum Bordin
Universis Xltristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit
R. decanus, H. cantor, archidiaconus Ebroicensis, salutem in Domino.
Noverit universitas vestra quod cum mota esset questio inter abbatem
et conventum de Josaphat, Carnotensis diocesis, ex una parte, et Julianam
mulierem de Bosco Francorum, et Andream, et Hugonem, filios
suos, ex alia, coram nobis a domino Honorio papa judicibus delegatis