Page:Métais - Cartulaire de Notre-Dame de Josaphat, tome 2.djvu/35

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

30 CARTULARIUM

concedo. Quamdiu autem vixerit domina Margarita, soror conjugis mee, ad quam medietas hereditatis paterne devoluta est, dicti modii meclietatem persolvet. Ad idem etiam faciendum heredes sui post ipsam, si heredes habuerit, tenebuntur, ego vero aliam medietatem persolvam sed si ipsa sine liberis decesserit, cum tota hereditas sepedicti Miionis ad me et heredes meos pervenerit, ego et heredes mei qui terram de Nemore possederint deinceps tenebimur ad totum modinm intègre persolvendum. Similiter de modio annone apud Villemain a domina mea Berta, matre dicte conjug’is mee, et filio ejusdem Berthe Gaufrido, sepedictis monachis in elemosinam dato, semimodium solvere tenemur annuatim. Et ut prefata elemosina monasterio de Josaphat inconcussa permaneat, nec ab heredibus meis de cetero possint molestari, presentem cartam eisdem dedi sigilli mei munimine ccnRrmatam, anno g-ratie M° CC° vicesimo.
Archives départementales d'Eure-et-Loir H. 2021, original en parchemin muni des las en soie rouge et blanche. Mss. 10103, p. 88. n’’ 13. Mss. 15418 (Gaignières), f. 70.

CCCLXXXI
1220 Etienne Belutel de Saint-Piat, chevalier, donne à Josaphat le pré dit des Moines, à Jouy, qu’Albert, clerc de Jouy, et Gathon du Pont, son frère, avaient donné de leur côté.
De medietate cujusdam prati apud Joiscum quam dederunt nobis Albertus clericus, et Gatho frater ejus.

Omnibus Xristi fidelibus, ad quos presens scriptam pervenerit; Stephanus Belutel de Sancto-Piato, miles 1, salutem in Domino. Noverit universitas vestra me ad preces karissimi mei Garmi, venerabilis
En 1505, fut conclu un accord entre l’abbé de Josaphat et M. de Crouy, seigneur de Saint-Piat, touchant les censives, et le champart des religieux.