Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/140

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

ejusmodi genere monumentorum, mandari aeternitati solebant ; acclamationes quidem nostrae parietibus curiae claudebantur : erant enim quibus nec senatus gloriari, 3 nec principes possent. lias vero et in vulgus exire, et posteris prodi, quum ex utilitate, tum ex dignitate publica fuit : primum, ut orbis terrarum pietatis nostrae adhiberetur testis et conscius ; deinde , ut manifestum esset audere nos de bonis malisque principibus, non lantum post ipsos, judicare ; postremo, ut experimento cognosceretur, et ante nos gratos, sed miseros fuisse , 4 quibus esse nos gratos probare antea non licuit. At qua contentione, quo nisu, quibus clamoribus expostulatum est, ne affectus nostros, ne tua merita supprimeres, denique ut in posterum exemplo provideres ! 5 Discant et principes acclamationes veras falsasque discernere, habeantque muneris tui quod jam decipi non poterunt. Non instruendum illis iter ad bonam famam , sed non deserendum ; non submovenda adulatio, sed non reducenda est. Certum est et quæ facere, et quæ i ; debeant audire, si faciant. Quid nunc ego, super ea quæ sum cum toto senatu precatus, pro senatu precer, nisi ut haereat animo tuo gaudium quod tunc oculis protulisti ; ames illum diem, et tamen vincas ; nova merearis, nova audias ?eadem enim dici nisi ob eadem facta non possunt.

LXXYI. Jam quam antiquum, quam consulare, quod triduum totum senatus sub exemplo tui sedit, quum ’2 interea nihil praeter consulem ageres ! Interrogavit quisque quod placuit ; dissentire, discedere, et copiam judicii sui reipublicae facere tutum fuit. Consulti omnes, atque etiam dinumerati sumus, vicitque sententia non 3 prima, sed melior. At quis antea loqui, quis hiscere audebat, praeter miseros illos qui primi interrogabantur ?

ceteri quidem defixi et attoniti, ipsam illam mutam 

ac sedentariam assentiendi necessitatem, quo cum dolore animi, quo cum totius corporis horrore, perpe-