Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/20

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

comprecamur ? Ad quas ille voces lacrymis etiam ac multo pudore suffunditur. Agnoscit enim sentitque sibi, non principi, dici.

III. Igitur quod temperamentum omnes in illo subito pietatis calore servavimus, hoc singuli quoque meditatique teneamus ; sciamusque nullum esse neque sincerius neque acceptius genus gratiarum, quam quod illas acclamationes æmulelur, quæ fingendi non habent tempus. Quantum ad me pertinet, laborabo ut orationem meam ad modestiam principis moderationemque submittam ; nec minus considerabo quid aures ejus pati possint, quam quid virtutibus debeatur. Magna et inusitata principis gloria, cui gratias acturus non tam vereor ne me in laudibus suis parcum, quam ne nimium putet. Hæc me cura, hæc difficultas sola circumstat ; nam merenti gratias agere facile est, patres conscripti. Non enim periculum est ne, quum loquar de humanitate, exprobrari sibi superbiam credat ; quum de frugalitate, luxuriam ; quum de clementia, crudelitatem ; quum de liberalitate, avaritiam ; quum de benignitate, livorem ; quum de continentia, libidinem ; quum de labore, inertiam ; quum de fortitudine, timorem. Ac ne illud quidem vereor, ne gratus ingratusve videar, prout satis aut parum dixero. Animadverto enim etiam deos ipsos non tam accuratis adorantium precibus, quam innocentia et sanctitate laetari ; gratioremque existimari, qui delubris eorum puram caslamque mentem, quam qui meditatum carmen intulerit.

IV. Sed parendum est senatusconsulto, quod ex utilitate publica placuit ut consulis voce, sub titulo gratiarum agendarum, boni principes quæ facerent recognoscerent, mali quæ facere deberent. Id nunc eo magis solemne ac necessarium est, quod parens noster privatas gratiarum actiones cohibet et comprimit ; intercessurus etiam publicis, si permitteret sibi vetare quod senatus juberet. Utrumque, Cæsar Auguste, mo-