Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/22

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

derate, et quod alibi tibi gratias agi non sinis, et quod hic sinis. Non enim a te pso tibi honor iste, sed ab agentibusSic mss. omnes. Schæfer delet ab. Vide notam.</ref> habetur. Cedis affectibus nostris ; nee nobis munera tua praedicare, sed audire tibi neeesse est. Sæpc ego. mecum, patres conscripti, tacitus agitavi qualem quantumque esse oporteret, cujus ditione nutuque maria, terrae, pax, bella regerentur ; quum interea ungenti formantique mihi principem, quem æquala diis immortalibus potestas deceret, nunquam volo saltem concipere succurrit similem huic quem videmus. Enituit aliquis in bello, sed obsolevit in pace ; alium toga, sed non et arma honestarunt ; reverentiam ille terrore, alius amorem humilitate captavit ; ille quaesitam domi gloriam in publico, hic in publico partam domi perdidit ; postremo adhuc nemo exstitit, cujus virtutes nullo vitiorum confinio læderenlur. At principi nostro quanta concordia quantusque concentus omnium laudum omnisque gloriae contigit ! Ut nihil severitati ejus hilaritate, nihil gravitati simplicitate, nihil majestati humanitate detrahitur ! Jam firmitas, nam proceritas corporis, jam honor capitis et dignitas wris, ad hoc, aetatis indeflexa maturitas, nec sine nuodam munere deum festinatis senectutis insignibus ad augendam majestatem ornata caesaries, nonne longe laieque principem ostentant ?

V. Talem esse oportuit, quem non bella civilia, nec armis oppressa respublica, sed pax, et adoptio, et tandem exorata terris numina dedissent. An fas erat nihil differre inter imperatorem quem homines et quem dii fecissent ? quorum quidem in te, Caesar Auguste, judicium et favor, tunc statim quum ad exercitum proficiscereris, et quidem inusitato indicio enotuit. Nam ceteros principes aut largus eruor hostiarum, aut sinister volatus avium, consulentibus nunciavit : tibi ad-