Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/128

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Sed quanquam in magnis opibus, plumaque paterna
Et segmentatis dormisset parvula cunis,
Gonternpst pelagus : famam cotempserat olim,
Cujus apud molles minima est jactura cathedras.
Tyrrhenos igitur fluctus, lateque sonantem
Pertulit Ionium constanti pectore, quamvis
Mutandum toties esset mare. Justa pericli
Si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur
Pectore, nec tremulis possunt insistere plantis :
Fortem animum praestant rebus quas turpiter audent.
Si jubeat conjux, durum est conscendere navim ;
Tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer.
Quae moechum sequitur, stomacho valet. Illa maritum
Convomit : haec inter nautas et prandet, et errat
Per puppim, et duras gaudet tractare rudentes.
 

Qua tamen exarsit forma, qua capta juventa
Hippia ? quid vidit, propter quod ludia dici
Sustinuit ? Nam Sergiolus jam radere gutturt 15
Coeperat, et secto requiem sperare lacerto.
Praeterea multa in facie deformia ; sicut
Attritus gales, mediisque in naribus ingens
Gibbus, et acre malum semper stilantis ocelli.