Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/154

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Solatur, gratoque indulget basia plectro.
Quaedam de numero Lamiarum, ac nominis alti
Cum farre et vino Janum vestamque rogabat,
An Capitolinam deberet Pollio quercum 32
Sperare, et fidibus promittere. Quid faceret plus
Aegrotante viro ? medicis quid tristibus erga
Filiolum ? Stetit ante aram, nec turpe putavit
Pro cithara velare caput ; dictataque verba
Pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.
Dic mihi nunc, quaeso, dic, antiquissime Divum,
Respondes his, Jane pater ? Magna otia coeli !
Non est, ut video, non est, quod agatur apud vos.
Haec de comoedis te consulit : illa tragoedum
Commendare volet : varicosus fiet aruspe.
 
Sed cautet potius quam totem pervolet urbem
Audax et coetus possit quam ferre virorum ;
Cumque paludatis ducibus, praesente marito,
Ipsa loqui recta facie, strictisque mamillis.
Haec eadem novit quid toto fiat in orbe,
Quid Seres, quid Thraces agant : secreta novercae
Et pueri : quis amet, quis decipiatur adulter.
Dicet quis viduam praegnantem fecerit, et quo
Mense : quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
Instantem regi Armenio, Parthoque cometen
Prima videt : famam, rumoresque illa recentes