Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/214

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Cruraque totius facient tibi levia gentis ?
Horrida vitanda et Hispania, Gallicus axis,
Illyricumque latus. Parce et messoribus illis
Qui saturant urbem, circo scenæque vacantem.
Quanta autem inde feres tam dira premia culpæ,
Quum tenues nuper Marius discinxerit Afros ?
Curandum in primis, ne magna injuria fiat
Fortibus et miseris : tollas licet omne quod usquam est
Auri atque argenti ; scutum gladiumque relinques,
Et jacula, et galeam. Spoliatis arma supersunt.
Quod modo proposui, non est sententia, verum
Credite me vobis folium recitare Sibyllæ.
 
Si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
Vendit Acersecomes, si nullum in conjuge crimen,
Nec per conventus, nec cuncta per oppida curis
Unguibus ire parat, nummos raptura Celæno :
Tunc licet a Pico numeres genus ; altaque si te
Nomina delectant, omnem Titanida pugnam
Inter majores ipsumque Promethea ponas :
De quocumque voles proavum tibi sumito libro.
Quod si præcipitem rapit ambitus atque libido,
Si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
Delectant hebetes lasso lictore secures :
Incipit ipsorum contra te stare parentum
Nobilitas, claramque facem præferre pudendis
Omne animi vitium tanto conspectius in se
Crimen habet, quanto major, qui peccat, habetur.