Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/362

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Pallorem ac maciem ac tenues miserantibus artus,
Membra aliena fame lacerebant, esse parati
Et sua. Quisnam hominum veniam dare, quisve deorum
Urbibus abnuerit dira atque immania pessis,
Et quibus illorum poterant ignoscere manes
Quorum corporibus vescebantur ? Melius nos
Zenonis præcepta monent : nec enim omnia, quædam
Pro vita facienda putat. Sed Cantaber unde
Stoicus, antiqui præsertim ætate Metelli ?
Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas.
Gaula causidicos docuit facunda Britannos ;
De conducendo loquitur jam rhetore Thule.

Nobilis ille tamen pontus quem diximus, et par
Virtute atque fide, sed major clade Saguntus
Tale quid excusat. Mæotide sævior ara
Ægyptus : quippe illa nefandi Taurica sacri
Inventrix, homines, (ut jam quæ carmina tradunt
Digna fide credas) tantum immolat ; ulterius nil
Aut gravius cultro timet hostia. Quis modo casus
Impulit hos ? quæ tanta fames infestaque vallo
Arma cœgerunt tam detestabile monstrum
Audere ? Anne aliam, terra Memphitide sicca,
Invidiam facerent nolenti surgere Nilo ?
Qua nec terribiles Cimbri, nec Britones unquam
Sauromatæque truces, aut immanes Agathyrsi,