Page:Rivaudeau - La doctrine d’Epictète stoïcien.djvu/45

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée
— 43 —


VERSION de POLITIEN











Caput LXVII.

Primus ac maxime necessarius locus est in philosophia qui ad usum speculationum pertinet, velut est non mentiri. Secundus qui ad demonstrationes velut est, cum mentiri non oporteat. Tertius qui adeas confirmandas et prospiciendas spectat. Hoc est quo pacto, et unde demonstrare id possimus, verum esse aut falsum. Igitur tertius quidem locus necessarius est ob secundum. Secundus vero ob primum. Maxime omnium necessarius, et in quo quiescere oporteat primus est. Nos vero contra facimus. Tertio enim loco immoramur, inque eo
VERSION de NAOGEORGIUS


modo instare certamen aut adesse Olympia nec quicquam ultra differendum, et in una adhuc victoria obtenta vel perdita sit t an profectus aliqua spes sit an nulla. Hoc modo Socrates in absolutum evasit virum, circa omnia semet ipsum incitans, nullum alterum attendens quam rationem. Tu vero, etiamsi nondum Socrates es, sic vivere tamen debes ut qui Socrates esse velis.


Caput LXII.

Primus ac maxime necessarius in philosophia locus est de usu dogmatum, velut ille, non mentiri. Secundus de demonstrationibus velut, ille unde probetur cur non oporteat mentiri. Tertius, qui hase confirmat et coaptat, velut ille unde scias, hoc esse demonstrationem. Quid enim sit demonstratio, quid consequentia, quid pugna, quid verum, quid falsum (docet). Proinde tertius locus necessarius est propter secundum, secundus autem propter primum. Maximè autem necessarius et ubi requiescere oportet primus est. Nos vero contrarium facimus. In tertio