Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/250

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

maritos in exsilia conjuges, propinqui audentes, constantes generi, contumax etiam adversus tormenta servorum fides. Supremæ larorum virorurn necessitates, ipsa necessitas fortiter tolerata, & laudatis antiquorum mortibus pares exitus. Præter multiplices rerum humanarum casus, cœlo terrâque prodigia, & fulminum monitus, & futurorum præsagia, læta, tristia, ambigua, manifesta. Nec enim unquam atrocioribus populi Romani cladibus, magisve justis judiciis approbatum est, non esse curæ ; deis securitatem nostram, esse ultionem.

Ceterum antequam destinata componam, repetendum videtur, qualis status urbis, quæ mens exercituum, quis habitus provinciarum, quid in toto terrarum orbe validum, quid agrum fuerit : ut non modo casus eventusque rerum, qui plerumque fortuiti sunt, sed ratio etiam causæque noscantur.

Finis Neronis, ut lætus primo gaudentium impetu fuerit, ita varios motus animorum, non modo in urbe apud patres, aut populum, aut urbanum militem, sed omnes legione ducesque conciverat ; evulgato imperii arcanio, posse principem alibi quam Romæ fieri. Sed patres læti, usurpatâ statim Iibertate, licentiùs ut erga principem novum & absentem ; primores equitum proximi gaudio patrum ; pars populi integra, & magnis domibus annexi clientes libertique damnatorum & exulum, in spem erecti. Plebs sordida & circo ac theatris