Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/260

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

opibus, lubrico statu, suspecta etiam Claudii iracundiâ ; in secretum Asiæ repositus, tam propè ab exsule fuit, que quàm postea à principe. Luxuriâ, industriâ, comitate, arrogantâ, malis bonisque artibus mixtus ; nimiæ voluptates, cum vacaret : quoties expedierat, magnæ virtutes. Palàm laudares, secreta malè audiebant. Sed apud subjectos, apud proximos, apud collegas, variis illecebris potens : & cui expeditius fuerit tradere imperium, quam obtinere. Bellum Judaicum Flavius Vespasianus ( ducem eum Nero delegerat ) tribus legionibus administrabat. Nec Vespasiano adversus Galbam votum, aut animus. Quippe T. filium ad venerationem cultumque ejus miserat, ut suo loco memorabimus.

Occultâ lege fati, & ostentis ac responsis destinatum Vespasiano liberisque ejus imperium, post fortunam credidimus.

AEgyptum copiasque quibus cœrceretur, jam inde à divo Augusto, equites Romani obtinent loco regum. Ita visum, expedire, provinciam aditu difficilem, annonæ fecundam, superstitione, ac lasciviâ discordem & mobilem, insciam legum, ignaram magistratuum domi retinere. Regebat tum Tiberius Alexander ejusdem nationis. Africa, ac legiones in eâ interfecto Clodio Macro, contentæ qualicumque principe, post experimentum domini minoris. Duæ Mauretaniæ, Rhætia, Noricum, Thracia, & quæ aliæ procuratoribus cohibentur, ut cuique exercitui vicinæ, ita in favorem aut odium contactu