Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/278

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Fronto. Nec remedium in ceteros fuit, sed metus initium : tamquam per artem & formidinem singuli pellerenter, omnibus suspectis.

Interea Othonem, cui compositis rebus nulla spes, omne in turbido consilium, multa simul exstimulabant : luxuria etiam principi onerosa, inopia viæ privato toleranda, in Galbam ira, in Pisonem invidia. Fingebat & metum, quo magis concupisceret. Prægravem se Neroni fuisse nec Lusitaniam rursus aut alterius exsilii honorem exspectandu : suspectum semper invisumque dominantibus, qui proximus destinaretur. Nocuisse id sibi apud senem principem : magis nociturum apud juvenem, ingenio trucem, & longo exfilio efferatum. Occidi Othonem posse, proin agendum audendumque, dum Galbæ auctoritas fluxa, Pisonis nondum coaluisset. Opportunos magnis conatibus transitus rerum : nec cunctatione opus, ubi perniciosior sit quies, quam temeritas. Mortem omnibus ex naturâ æqualem, oblivione apud posteros, vel gloriâ distingui. Ac si nocentem innocentemque idem exitus maneat, acrioris viri esse, meritò verire.