Page:Rutebeuf - Oeuvres complètes, recueillies par Jubinal, tome II, 1839.djvu/452

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
445
ADDITIONS.

cognoscamus, de consueta largitatis nostre munificentia, si aliquorum que ad gaudia pertinent ullam habes indigentiam, per apocrisarium nostrum et per scedulam dilectionis tue nos certifica, et impetrabis. Accipe ierarcham nomine nostro, et utere tibi quia libenter utimur tuo lechito, et sic confortemus et corroboremus virtutes nostras ad invicem. Tegma nostrumque respice, et considera quod si ad dominationem nostram venire volueris, majorem et digniorem domus nostre te constituemus, et poteris frui abundantia nostra, ex his que apud nos habundant ; et si redire volueris, locupletatus redibis. Memorare novissima tua, et in eternum non peccabis. Si vero vis cognoscere magnitudinem meam, et excellentiam nostre celsitudinis, et in quibus terris dominetur nostra potentia, intellige, et sine dubitatione crede quod ego, presbiter Johannes, dominus dominantium, precello in omnibus divitiis que sub celo sunt, virtute et potentia, omnes reges universe terre. Septuaginta duo reges nobis tributarii sunt. Devotus sum christianus, et ubique pauperes christianos quos clementie nostre regit imperium defendimus et elemosinis nostris sustentamus. In voto habemus visitare sepulchrum Domini cum maximo exercitu, prout decet gloriam majestatis nostre, humiliare et debellare inimicos crucis Christi et nomen ejus benedictum exaltare. In tribus Indiis dominatur nostra magnificentia et transit terra nostra ab ulteriore India, in qua corpus beati Thome requiescit per desertum, et progreditur ad solis ortum, et redit per declivum in Babylonem desertam, juxta turrim Babel. Septuaginta due provincie serviunt nobis, quarum pauce sunt christianorum, et unaqueque habet per se regem, qui omnes nobis tributarii sunt. In terra nostra oriuntur et nutriuntur