Page:Rutebeuf - Oeuvres complètes, recueillies par Jubinal, tome II, 1839.djvu/454

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
447
ADDITIONS.

in igne fortiter accenso moriuntur, preter illos qui suas intrant cavernas. Et ecce igne consummato, viri et mulieres, portantes furcas in manibus, intrant nemus et omnes serpentes assos furcis extra nemus extrahunt, et ex eis densissimos acervos componunt. Sic siccatur piper, et de arbusculis combustis colligitur et coquitur ; sed qualiter coquatur nullus extraneus scire permittitur. Quod nemus situm est ad radices montis Olimpi, unde fons exoritur perspicuus omnium in se specierum retinens saporem. Variatur autem sapor ejus per singulas horas diei et noctis, et in itinere dierum trium progreditur non longe a Paradiso, unde fuit Adam projectus. Si quis de illo fonte ter jejunus gustaverit, nullam ex illa die infirmitatem patietur, semperque erit quasi in etate .xxxa. annorum quamdiu vixerit. Ibi sunt lapides qui vocantur midiosi, quos frequenter solent aquile ad partes nostras deportare, per quos reviviscunt et lumen recipiunt. Si quis illum in digito portaverit, ei lumen non deficit ; et si est immutum restituitur, et cum plus inspicitur, magis lumen acuitur. Legitimo carmine consecratur ; reddit hominem invisibilem, fugat odia, concordiam parat, invidiam pellit. Inter cetera que in terra nostra mirabiliter contingunt, est mare harenosum sine aqua. Harena movetur et tumescit in undas ad similitudinem omnis maris, et nunquam est tranquillum. Hoc mare neque navigio neque alio modo transiri potest, et quamvis omnino careat aqua, inveniuntur tamen juxta ripam, ex parte nostra, diversa genera piscium ad comedendum gratissima et sapidissima, alibi nunquam visa. Tribus diebus longe ab hoc mari sunt montes quidam ex quibus descendit fluvius lapidum eodem modo sine aqua, et fluit per terram nostram usque ad mare harenosum. Tribus diebus in