Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/128

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ii8 DE PETITIOlSfE CONSULATUS.

dignitatis habituriis sis. Eos vero , qui consiilaribus familiis nati lociim mfijorum coiiseciiti non sunt, suspicor tibi, nisi qui admodùm te amant, invidere. Etiam novos homines praetorios existimo, nisi qui tuo bénéficie vincti sunt, noUe abs te honore superari. Jam in populo quàm multi invidi sint , quàm multi consuetudine horum an-^ norum ab hominibus novis alienati , venire tibi in mentem certo scio. Esse etiam nonnullos tibi iratos, ex iis causis quas egisti, necesse est. Jam illud tute circumspicito, quod ad Cn. Pompeii gloriam augendam tanto studio te dedisti , num quos tibi putes ob eam causam esse amicos. Quamobrem cum et summum locum civitatis petas ; et videas esse studia quae tibi adversentur ; adhibeas necesse est omnem rationem et laborem et diligentiam.

V. Et petitio magistratuum divisa est in duarum rationum diligentiam : quarum altéra in amicorum studiis, altéra in populari voluntate ponenda est. Amicorum studia beneficiis, et officiis, et vetustate , et facilitate , ac jucunditate naturae parta esse oportet. Sed hoc nomen amicorum in petitione latius patet , quàm in caetera vitâ. Quisquis est enim, qui ostendat aliquid in te voluntatis, qui colat, qui domum ventitet , is in amico-