Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/130

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Î20 DE PETITIONE CONSULATUS.

rum numéro est habendus. Sed tamen , qui sunt amici ex causa honestiore , cognationis , aut affinitatis, aut sodalitatis, aut alicujus necessitudinis^ his carum et jucundum esse maxime prodest. Deindè utquisqueest intimus, ac maxime domesticus, ut is amet, et quàm amplissimum esse te cupiat, valdè elaborandum est. Tùm ut tribules, ut vicini, ut clientes, ut denique liberti, postremo etiam servi tui : nam ferè omnis sermo ad forensem famam a domesticis émanât auctoribus. Denique instituendi sunt cujusque generis amici : ad speciem, homines illustres honore ac nomine, qui etiam si suffragandi studia non navant , tamen afferunt petitori aliquid dignitatis ; ad jus obtinendum, magistratus ; ex quibus maxime consules, deindè tribuni plebis ; ad conficiendas centurias, homines excellenti gratiâ. Qui abs te tribum , aut centiiriam , aut aliquod beneficium , aut habeant, aut, ut habeant, sperent ; eos prorsùs magnoperè et compara, et confirma. Nam per hos annos homines ambitiosi vehementer omni studio atque opère laborarunt , ut possent à tribulibus suis ea, quae peterent, impetrare. Hos tu homines, quibuscumque rationibus , et ex animo atque ex illâ summâ voluntate tui studiosi sint , elaborato, Quod si satis grati homines essent, haec omnia