Page:Société des amis des sciences, de l’industrie et des arts de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1878, Tome 1.djvu/277

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
203
documents et notes sur le velay

Facta igitur antedicta collatione fuerunt singuli dicti canonici per preffatum dominum Petrum Odini requisiti si placeret eis quod eligeretur dictus dominus Petrus de Chalanconio in communi, cum in unm totius capituli consensus accesserit convictusque fuerit. Quibus consentientibus et volentibus, nemine prorsus discrepante, ipse dominus Petrus Odini de mandato ipsorum dominorum canonicorum eum elegit solemniter dicendo : « In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Cum vacante sancta Aniciensi ecclesia per obitum quondam R. in Christo patris domini Johannis de Bourbonio, vocatis qui fuerant evocandi et presentibus, die septima presentis mensis decembris prefixa omnibus qui debuerunt, voluerunt et potuerunt interesse, placuit omnibus per formam scrutinii vacanti ecclesie providere, quod facto scrutinio juxta formam concilii generalis ac eo publicato et collatione habita diligenter repertum sit omnes et singulos dominos canonicos hujus sancte Aniciensis ecclesie in hac electione presentes direxisse vota sua in R. P. et DD. Petrum de Chalanconio, sancte Sedis Apostolice prothonotarium et Ruthenensis ecclesie majorem archidiaconum, virum utique providum et discretum, litterarum scientia, moribus et virtuosis artibus merito commendandum, in sacris ordinibus et ætate legitima constitutum, ex nobili genere ac de legitimo matrimonio procreatum, in spiritualibus et temporalibus plurimum circumspectum ; idcirco ego Petrus Odini, jurium doctor, hujus sancte Aniciensis ecclesie canonicus et abbas secularis Sancti Evodii in eadem, vice mea et totius capituli ac omnium jus in ipsa electione habentium et potestate michi a toto capitulo tradita et concessa, D. R. Petrum de Chalanconio, invocata Spiritus Sancti gratis, eligo in episcopum et pastorem hujus sancte Aniciensis ecclesie. »

Electionem tamen hujusmodi canonici omnes et singuli approbaverunt et cantando alta voce : Te Deum laudamus, ecclesiam et chorum solemniter ingressi sunt, et deinde venerandus dominus Anthonius Bruni, decretorum doctor et ejusdem ecclesie canonicus, electionem ipsam clero et populo solemniter et de mandato totius capituli publicavit.

Facta fuit hujusmodi electio et acta fuerunt hæc omnia supradicta anno et die ac in locis superius designatis, presentibus honorabilibus et venerabilibus viris dominis Gabrielle Dalzo, sescallo, Petro Lamy, Guigone de Chaneto, presbiteris, clericis et chorariis dicte Aniciensis ecclesie, testibus ad premissa videnda et audienda vocatis et rogatis, et me Petro de Chalmelis, civitatis Aniciensis oriundo, notario auctoritatibusque apostolica et regia publico, ac ipsius venerabilis capituli ecclesie predicte Anicii