Page:Vasari - Vies des peintres - t1 t2, 1841.djvu/910

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

tiores suis monitis. Cum per ætatem cepisset maturescere, cæteris omnibus rebus posthabitis, se se totum dedicavit studiis literarum. Dedit enim operam juri pontificio jurique civili annos aliquot, idque tantis vigiliis tantaque assiduitate, ut ex labore studii in gravem corporis valetudinem incideret. In ea quoque ægritudine suos perpessus est affines non pios neque humanos ; idcirco consolandi sui gratia intermissis jurium studiis, inter curandum et convalescendum scripsit Philodoxeos fabulam annos natus non plus viginti, ac dum per valetudinem primum licuit, ad cœpta deinceps studia et leges perdiscendas se se restituit ; in quibus cum vitam per maximos labores summamque egestatem traheret, iterato gravissima ægritudine obrectus est. Artubus enim debilitatus, macritudineque absumtæ vires, ac prope totius corporis vigor roburque infractum atque exhaustum ; eo deventum gravissima valetudine, ut lectitanti sibi oculorum illico acies obortis vertiginibus torminibusque defecisse viderentur, fragoresque et longa sibila inter aures multo resonarent. Has res physici evenire fessitudine naturæ statuebant : ea de re admonebant iterum atque iterum, ne in bis suis laboriosissimis jurium studiis perseveraret. Non paruit, sed cupiditate ediscendi se se lucubrationibus macerans, cum ex stomacho laborare occepit, tum et in morbum incidit dignum memoratu : nomina enim interdum familiarissimorum, cum ex usu id foret futurum, non occurrebant. Rerum autem, quæ vidisset, quam mirifice fuit tenax. Tandem ex medicorum jussu studia hæc, quibus