Page:Vasari - Vies des peintres - t1 t2, 1841.djvu/914

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

LEON-BATTISTA ALBERTI. 351

improbos, aiebat, maleficiis in bonos inferendis facile superiores futuros ; nam satius quidem apud bonos putari sentiebat iniuriam perpeti, quam facere ; idcirco nolentibus lædere, contra eos qui lacessire parati sint, contentionem esse non æquam. Itaque protervorum impetum patientia frangebat et se a calamitate, quoad posset, solo virtutis cultu vindicabat. Bonis et studiosis viris fuit commendatus, principibusque non paucis acceptissimus : sed quod omne ambitionis assentationisque genus detestaretur, minus multis placuit, quam placuisset, si pluribus se se familiarem fecisset. Inter Principes tamen en Italos interque Reges exteros non defuere uni atque item alteri testes, et præcones virtutis suæ, quorum tamen gratia ad nullas vindictas, cum novis in dies injuriis irritaretur et plane ulcisci posset, abusus est. Præterea cum tempora incidissent, ut his, a quibus graviter esset læsus, privata sua fortuna valeret pulchre pro meritis referre, beneficio et omni humanitate maluit, quam vindicta efficere, ut scelestos pœniteret talem a se virum fuisse læsum. Cum libros De familia primum, secundum, atque tertium suis legendos tradidisset, ægre tulit eos inter veteres Albertos alioquin ociosissimos vix unum repertum fore, qui titulos librorum perlegere dignatus sit, cum libri ipsis ab exteris etiam nationibus peterentur. Neque potuit non stomachari, cum ex suis aliquos intueretur, qui totum illud opus palam et una auctoris ineptissimum institutum irriderent. Eam ob contumeliam decreverat, ni Principes aliique interpellassent, tres eos quos