Arrêt de la cour du roi Louis VII qui exempte le village de Lagny-le-Sec du droit de gîte

La bibliothèque libre.


1175 ; Senlis


Le roi de France Louis VII entérine un jugement de sa cour, rendu à Senlis, qui dénie à Guillaume de Mello et aux autres co-seigneurs de la terre de Dammartin tout droit de gîte dans le village de Lagny-le-Sec (Oise).


Archives nationales, K 25B, no 7 (AE II 180)

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ludovicus Dei gratia rex Francorum, Notum facimus universis presentibus ac futuris quod Willermus de Merloto et socii sui, de terra Domni Martini partiarii, gistum se habere asserebant in villa que dicitur Laniacum Siccum ideoque coram nobis et baronibus nostris recitatum est privilegium comitis Petri, qui fuit comes Dunni Martini, ex cujus relatione et rationibus hinc inde auditis et cognitis, judicatum est publice ac rationabiliter in curia nostra, Silvanectis, predictum Willermum et socios ejus in gisto illo nichil juris habere et villam nominatam ab eodem gisto liberam omnino fore debere. Nos autem curie nostre juditium approbantes villam predictam ab eodem gisto imperpetuum liberam fore statuimus. Quod ne possit oblivioni deleri vel in posterum aliquo modo retractari, presentem cartam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis subterinscripto karactere fecimus communiri. Actum publice Silvanectis, anno incarnati Verbi M° C° LXX° V°, astantibus in palatio nostro quorum subposita sunt nomina et signa. Signum Theobaldi, dapiferi nostri. Signum Guidonis buticularii. Signum Reginaldi camerarii. Signum Radulfi constabularii. Vacante (Monogramme) cancellaria.