Mozilla.svg

Charte du 15 janvier 1196

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche


1196 (n.s.), [avant le 14 janvier]. — Entre Gaillon et le Vaudreuil.


Richard Cœur de Lion, roi d’Angleterre, duc de Normandie et d’Aquitaine, comte d’Anjou, ratifie les clauses du traité passé avec le roi de France Philippe Auguste au sujet de leurs possessions respectives en Normandie, Berry, Poitou, Aquitaine et Auvergne.


Archives nationales, J//628, pièce n° 2 (AE/III/1)


Ricardus, Dei gratia rex Anglie, dux Normannie, Aquitanie, comes Andegavie, omnibus ad quos littere presentes pervenerint, salutem in Domino. Nosse vos volumus quod hee sunt conventiones pacis inter nos et dominum nostrum Philippum, illustrem regem Francorum, facte in vigilia sancti Nicolai, inter Exoldunum et Charrocium, videlicet : quod eidem et heredibus suis, jure hereditario, in perpetuum dimittimus et quitamus Gisorcium et Nielpham et Velcassimun Normannum ; ita quod Stephanus de Longo Campo debet habere Baldemont et terram suam, et tenebit eam de rege Francorum. De Hugone de Gornai ita erit : hommagium ejus remanet regi Francorum ad vitam dicti Hugonis, nisi voluerit redire ad nos. Et post mortem ejusdem Hugonis debet totum feodum suum de Normannia ad nos et heredes nostros redire. Terra ejusdem Hugonis, quam habuit in Anglia et in Normannia, debet dari Ricardo de Vernone, pro excambio illo quod rex Francorum debet facere eidem Ricardo pro castello Vernonis, scilicet de octingentis libris parisiensium de redditibus ; ita quod si prefata terra Hugonis tantum non valeret per annum, rex Francorum ei in terra sua perficeret residuum. Ricardus autem et filius suus regi Francorum et heredibus suis Vernonem, cum castellaria sua, in perpetuum quitaverunt de mandato et assensu nostro, et quitationem juraverunt. Preterea quitationem illam quam comes Lecestrie domino nostro Philippo, regi Francorum, fecit de castello Paciaci, tam in feodo quam in dominio, cum castellaria sua et pertinentiis ipsius, ratam habemus et firmam. Preterea quitamus regi Francorum et heredibus suis in perpetuum, jure hereditario, Novum Mercatum, Vernonem, Gallionem, Paciacum, Ivriacum, Nonencortem cum castellariis eorum. Et sciendum quod mete ponentur inter forteliciam Gallionis et forteliciam Vallis Rodolii in media via. Et ex illa meta, sicut se portabit, usque in Secanam, et ex alia parte usque in Euriam, id quod erit ex parte Gallionis erit regis Francorum, et id quod erit ex parte Vallis Rodolii erit nostrum. Quitamus etiam eidem regi Philippo et heredibus suis in perpetuum Alverniam, feodum et dominium, et quod habebamus ibi et quod nos habituros expectabamus. Preterea, si comes Lecestrie aut Ricardus de Vernone aut filius suus, aut aliquis ex hominibus nostris, occasione feodi et dominii que nos per hanc pacem eidem regi dimittimus, ipsi aut suis aliquod malum faceret, nos mitteremus in manus ejusdem regis Philippi terras eorum, et salvo eum tenere faceremus, usque dum dampna ipsi et suis restituta essent, vel nos de nostro eidem regi et suis restitueremus et illos de terra nostra fugaremus. Ut autem firma pax sit inter nos et dominum nostrum Philippum, regem Francorum, dimittit et quitat nobis et heredibus nostris in perpetuum idem rex Francorum Exoldunum et Craciacum, et omnia feoda que pertinent ad Exoldunum et Craciacum, et feodum de La Chastre et de Sancto Chartiero et de Castelleto, sicut Andreas de Calviniaco tenebat ea de rege Francorum ; et feodum Castelli Meillanti, sicut Odo de Dolis eum de rege Francorum tenebat ; et Sellacum cum pertinenciis, eo excepto de quo comes Sancti Egidii et sui, aut vicecomes Turanie et sui in vigilia beati Nicolai erant tenentes. Si rex Francorum vellet firmare in Villanova super Cherum, firmare poterit. Nobis autem remanet comitatus Augi, cum omnibus pertinentiis suis, sicut comes Augi et sui homines habuerunt ; comitatus de Albamarla cum pertinenciis suis ; Arches et Driencortis, cum pertinentiis suis. Terre vero militum de terra Hugonis de Gornai qui venerunt ad nos reddentur illis, ita quod de terris illis facient hommagium et servicium Hugoni de Gornai, salva fidelitate quam ipsi nobis debebant. Dimittit etiam nobis rex Francorum Belveeir et officium de Belveeir, et totam terram aliam nostram et hominum nostrorum, quam amisimus postquam capti fuimus in Alemannia, exceptis predictis terris que remanent regi Francorum et heredibus suis in perpetuum, sicut dictum est. In uno et eodem puncto erimus nos et comes Sancti Egidii, quod nos tenebimus totam terram quam tenebamus in vigilia sancti Nicolai ; et faciemus et inforciabimus in terra nostra quam tunc tenebamus, sicut voluerimus, tanquam de nostra : et comes Sancti Egidii similiter de sua quam tunc tenebat. Et si comes Sancti Egidii nollet esse in hac pace, dominus noster rex Francorum non erit ei in auxilium contra nos ; et nos omnia mala que possemus ei facere, faceremus, et de incendio, et de eversione. Et si nos vellemus tenere firmum id quod cepissemus, quando comes Sancti Egidii vellet esse in pace, nos redderemus ei totam terram suam quam a vigilia beati Nicolai acquisivissemus : et similiter erit de comite Sancti Egidii. Et si comes Sancti Egidii voluerit esse in hac pace, nos neque malum neque guerram faciemus eidem comiti, quamdiu idem comes voluerit rectum facere per regem Francorum. Comes Petragore habebit terram suam sicut habebat quando recessit a nobis ; et similiter vicecomes Brocie, comes Engolismi, rehabebit terram suam ; et homines sui et ipsi tres facient nobis hominagium et servicium, sicut prius. Vicecomes Turanie tenebit de rege Francorum id quod debet, et de nobis id quod debet. De Fortunato de Gorduno sic erit : quod si poterimus probare per sacramenta viginti vel triginta legitimorum hominum quod duo castella, scilicet Caseaus et Perillac, tenuissemus per unum annum et unum diem, et amplius, et nos ea predicto Fortunato tradidissemus, si nos ea habere voluerimus, dominus noster rex Francorum inde se non intromittet. De domo Castelli Novi Turonis edificanda, faciemus ad consilium archiepiscopi Remensis et Drogonis de Melloto. De Andeliaco sic erit : quod nec dominus noster rex Francorum nec nos in eo clamamus feodum sive dominium ; et si contigerit quod archiepiscopus Rothomagensis in terram regis Francorum aut suorum sententiam interdicti vel excommunicationis miserit, dominus rex Francorum poterit assignare ad Andeliacum et ad ea que archiepiscopus ibi habet, et ad ejus pertinentias, usque dum duo diaconi vel presbiteri, quos rex Francorum per sacramentum suum bona fide ad hoc elegerit, et duo diaconi vel presbiteri quos nos per sacramentum nostrum bona fide ad hoc elegerimus, decreverint utrum interdictum vel excommunicatio juste latum fuerit an injuste. Si decreverint quod juste, rex Francorum predicto archiepiscopo reddet Andeliacum et ea que interim exinde levaverit, et ad verbum dictatorum faciet emendari. Si vero decreverint quod injuste positum fuerit, ea, que rex Francorum de Andeliaco et de pertinentiis ejus levaverit, in deperdito erunt archiepiscopi, et archiepiscopus interdictum vel excommunicationem solvet. Similiter erit de nobis. Si aliquis predictorum dictatorum moreretur, hinc vel inde, per sacramentum alterius nostrum alter loco mortui similiter supponetur. Quando archiepiscopum mori contigerit, redditus de Andeliaco et de pertinenciis erunt in manu capituli beate Marie Rothomagensis donec alius succedat archiepiscopus. Nec nos aliquod malum faciemus predictis dictatoribus, propter arbitrium ipsorum. Andeliacum non poterit inforciari. Nos domino nostro, regi Francorum, faciemus quitari omnia illa que cepit de rebus ecclesiarum terre nostre, que sunt in terra sua ; et idem rex Francorum similiter nobis. Neque nos neque rex Francorum de cetero, propter aliquam guerram que evenire possit, aliquid capiemus vel supercapiemus de rebus ecclesiarum, alter de terra alterius. Et in ea pace et libertate erunt ecclesie, hinc inde, in qua erant ante guerram. Amodo non intromittemus nos de hominibus regis Francorum, neque de feodis qui ad eum pertinent. Nec ipse de nostris ; salvis tamen regi Francorum serviciis que ipsi debemus, de feodis quos ab ipso tenemus, sicut feudi apportant. Neque nos recipiemus amodo homines ligios regis Francorum contra ipsum quamdiu vixerit, nec ipse nostros homines ligios contra nos quamdiu vixerimus. Hiis omnibus peractis, comes Lecestrie et omnes prisones et ostagii prisonum, prout divisum est, hinc inde liberabuntur. Nos juravimus bona fide quod nos hec tenebimus, et rex Francorum similiter. Que omnia supradicta ut firma et stabilia permaneant, sigillo nostro confirmamus. Actum inter Gallionem et Vallem Rodolii, anno Incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo quinto.