Concession par Philippe Hurepel aux hospitaliers de Saint-Jean de Jérusalem (1226)

La bibliothèque libre.


1226, mars. – Pont-de-l’Arche


Philippe Hurepel, comte de Boulogne et de Clermont-en-Beauvaisis, cède aux Hospitaliers de Saint-Jean de Jérusalem quarante-huit arpents de terre à défricher près de Saint-Souplet (Nord), mais sans possibilité d’y établir un village neuf ou des colons. Le comte exempte ces terres de toute redevance en avoine et de droit de gruerie ; en compensation, les Hospitaliers lui rétrocéderont douze arpents après l’essartage.


Archives nationales, S//5189/B, dossier no 41, pièce no 10 (AE/II/226)

Ego Philippus comes Bolonie et Clarimontis, notum facio universis presentibus pariter et futuris me concessisse fratribus Hospitalis Jerosolimitani quod ipsi possint essartare quadraginta octo arpenta frischiorum illorum que sunt super Sanctum Supletum et quod ipsi teneant dicta quadraginta octo arpenta quiete et libere in perpetuum, absque solutione avene seu cujuslibet alterius griarie. Predicti vero fratres Hospitalis tenentur tradere et deliberare nobis et heredibus nostris, propter quittacionem quam eis fecimus de griaria nostra, duodecim arpenta in illis frischiis de quibus nos et heredes nostri nostram poterimus facere voluntatem. Sciendum autem quod sepedicti fratres in terra illa non poterunt facere villam nec statuere hospites, nisi de assensu et voluntate nostra vel heredum nostrorum, sed poterunt ibi edificare domum et granchiam ad opus suum, et de predictis conventionibus tenentur predicti fratres tradere nobis litteras venerabilis patris Garini episcopi, Silvanectensis episcopi, Francie cancellarii, et magistri Hospitalis in Francia. Quod ut perpetue stabilitatis obtineat firmitatem, presentes litteras ipsis concessimus, sigilli nostri munimine roboratas. Actum apud Pontem Arche, anno dominice Incarnationis M° CC° vicesimo quinto, mense marcio.