De la génération des vers dans le corps de l’homme (1741)/Compléments/Lettre latine de Baglivi
itteris tuis humanissime atque elegantissime
scriptis nihil his diebus accepi
jucundius. Antonium Albertum virum doctissimum,
quem ob incredibilem morum suavitatem,
& summam erga me fidem ac benevolentiam
amavi semper & colui, nunc
observo magis, & in oculis, licet à me longe
remotum, perpetuo fero. Nam præter
innumera quæ ipsi debeo beneficia, nova
quotidie, quæ sua est humanitas, mihi conferre
non definit. Nuper enim occasionem
mihi dedisse eruditissimum Nicolaum Andry,
Galliorum Æsculapium, per Litteras cognoscendi,
beneficium ejus puto inter maxima
profecto collocandum.
Ad te igitur ut proxime accedam, Doctissime Andry, gratæ certè mihi Litteræ tuæ sunt, sed gratissimus qui te ad scribendum animus impulit. A liberali enim & prolixâ erga me voluntate tuâ profectum esse crediderim studiosum te esse opusculorum meorum, & mihi aliquid atque adeo tantum tribuere in praxi medicâ quantum optavi equidem semper, sed assecutum me id esse nunquam putavi. Nunc si tu vir auctoritate & doctrina apud Galliarum medicos celeberrimus ita de me sentis, in dubium pene revoco judicium meum, nec me prorsus audeo contemnere, ne à te dissentiam, & enitar multo etiam quàm antea diligentius ut accedam proxime, si ullâ ratione potero, quò tu me pervenisse jam existimas, ut aliquando veritati jure des, quod fortasse nunc humanitati magna ex parte largiris.
Valde gaudeo tractationem de Lumbricis per observationes & experimenta a te susceptam, quàm primum elegantissimis Parisiensibus typis edendam esse ; quod quidem argumentationis genus cum omnino novum sit & à paucis tali methodo exornatum, magnam ex eo te laudem & existimationem à cunctis reportaturum esse confido. Age igitur, opusque utilitati publicæ summopere necessarium quam citissime poteris expedias.
Cum Epistolâ accepi quoque schema Lumbrici lati, plurium ulnarum longitudine, à triginta circiter annorum viro, pleuritide ac delirio laborante, excreti. Latus itaque Lumbricus cum non occurrat frequenter in praxi, quatuor funt quæ de illo à me petis. 1. Quidem, an ab ovo ducat originem ? 2. Deinde undenam tanta ipsi longitudo ? 3. An ab utero matris, ut Medicinæ parens observavit, ferant ipsum ægroti. Denique, frequensne sit in urbe Româ, ut in Hollandia esse solet ? An vero rarus ut in Galliis ? Quæris iterum utrum experimenta à me relata circa Lumbricos, lib. 1. Praxeos, fuerint circa Lumbricos terrestres, an circa Lumbricos humanos ? De singulis breviter, pro ingenii tenuitate, nonnulla dicamus.
Omnium animalium ac vegetabilium principium & origo ab ovo est ; quid enim aliud plantarum semina quam ovum, in quo veluti in compendio quodam universa futuræ plantæ rudimenta contrahuntur, eaque, accidente nutritii succi fermentatione, aeris elatere, duplicique calore, altero quidem solis, altero verò telluris magnæ centrali, sensim veluti soluta compedibus excitantur, crescunt, & ad tantam, debito tempore, perveniunt magnitudinem, quanta unicuique plantarum generi ex congenitis naturæ legibus debetur.
Si talia Philosophi ac Medici ad unum omnes de vegetabilibus opinantur, quantò magis sentiendum id erit de viventibus non solum perfectis, verum etiam de imperfectis quæ vulgo vecant insecta. Nam præterquam quod idem rebus in omnibus ac æqualibus ordo sit, & ab uno oriantur omnia principio, & omnia in unum, post generalem quemdam desinant circuitum : Insecta admirabili partium nexu, & constructione, iisdem nobiliori vitalium operationum exercitatione, non solum plantis minime cedunt, sed ea in re illis longe antecellunt.
Quamobrem cum nemo plantas à putredine oriri statuerit, ne quidem insecta aliaque vilia animalcula ab eadem origine deducere debere suam, cum ratione æstimantur. Pudet enim Philosophum ac Medicum felicissimo scientiarum hoc sæculo, in que per experimenta, solidaque Mathematices præcepta, rerum cause illustrantur, fortuito putredinis casui tribuere, quæ constans & perpetua seminibus inhærens naturæ lex moderatur & dirigit.
Non enim putredo est quæ viventia producit imperfecta ; sed putrescentium rerum calor & fermentatio, rerum semina undequàque vagantia per orbem, fœcundat, ut ita dicam, sive potius futuri animalculi primordia fœcundato in ovulo torpida & inertia excitat, fermentat, ac veluti primam vitæ auram eisdem inspirat, idemque cum illis agit quod calor solis, aut gallinæ incubatio gallinaceis cum ovis & in Bombicum ovulis.
Quæ superius de Insectis universe diximus, ad Lumbricos quoque in homine nascentes jure quodam possunt accommodari, ut pote qui non à putrescente generantur, κακοχύλω sicuti vulgo putant Pseudogalenici, sed ab eodem Lumbricorum ovula in intestinis latentia excitantur, & ad vitæ actus reducuntur.
Latus itaque Lumbricus ab ovo sui generis originem ducit suam, & sicuti singularum rerum singulæ sunt proprietates, à quibus ne minimum quidem deflectere queunt ob inviolabiles naturæ leges iisdem impositas ; ita & lumbrici lati, naturâ suâ, progigni solent in fœtu hærente adhuc in utero matris ; paulatim crescunt in orbiculos, donec fasciarum, more universam intestinorum molem adæquent. Non nisi post plurium annorum cursus ad debitam perveniunt longitudinem, crescentibus enim sensim hujus insecti particulis, sensim quæ jam creverunt manifestantur.
Nec mirum tam longo tempore propriam acquirere magnitudinem, familiare namque est naturæ, prout in ovorum cicatricibus, plantarum seminibus, & in ipsà vegetatione observamus, partium lineamenta primò describere, sacculos nempe membranaceos quos deinde, humore replendo, stato tempore manifestat ; reddito enim crassiore, contento in sacculis sive utriculis icore, ab ambiente membranâ figuram & tutamen obtinet, atque ita pro naturæ ordine, viscera & partes omnes, suo quæque tempore, breviori aut longiori, pro animalium ac vegetabilium varietate exolescunt.
Opinionem hanc confirmant admirabiles Bombycum, formicarum, aliorumque insectorum Metamorphoses, ipsorum enim alæ, spicula, variæque corporis partes licet antea extiterint, non nisi paulatim, & statuto quæque tempore, se nobis produnt.
Dentium semina in alveolis, plures per annos, sicuti & pilorum glomeramina in bulbo sive radice suâ, in subcutaneâ pinguedine implantata reconduntur, donec tandem accedente necessariâ maturitate, veluti vegetando foris erumpant. Ita & lumbrici lati longitudo ingens, quamvis in ovulo tota, veluti in compendio quodam, contracta sit, non apparet tamen antequàm debitam maturitatis suæ metam acquisiverit.
Unde non ab uberiori quo vescuntur alimento, incredibilis eorum longitudo deducenda, prout nonnulli falso opinantur, sed à congenitis proprietatibus huic lumbricorum generi præ aliis familiaribus ; vescantur enim & saginentur cibis quantùm velint Pigmæi, Pigmæi tamen semper erunt.
Sed hîc ulteriùs quæris an ab utero matris eum adferant infantes, an vero postea in illis generetur. Summus Medicinæ parens lib. 4. de Morb. primam, ut observas, tenet opinionem, & cum ipsius præcepta naturæ oraculo confirmata sunt, haud facile ab ejus sententiâ recedo ; & si recedam non me profecto rationes, aut vana hypotheseon (quas flocci pendo) figmenta, ad recedendum moverent. Sed propria experientia, per multiplicem observationum seriem constans reddita & infallibilis. Quare sicuti plures dantur Hereditarii morbi, qui ex utero sua ducunt principia, quid ni etiam de latis lumbricis hoc idem sentiendum, multo magis cum divinum senem hujus rei habeamus autorem ?
Ait hic, loco jam laudato, ex lacte & sanguine redundante & corrumpente se, hos vermes in fœtu, uteri claustris concluso, produci ; idque non sine ratione opinatus esse videtur : fugit enim puer in utero lacteam lympham, ut certis recentiorum observationibus, probatum est ; à cujus putrescente fermentatione excitantur latentia horum lumbricorum ovula, & ad vitam disponuntur, quod quidem aliarum rerum putrescens fermentatio præstare forsan non potest.
Eademque de causa factum esse puto ut hic vermis epidemice grassetur in Hollandia præ aliis regionibus, nimium abundante lacticiniis ; cujusque incolæ lacte & caseo fere perpetuò saginantur. Cognovi Romæ anno 1696. juvenem viginti annorum, pallidum, macie affectum, sputatorem, & in omni lacticiniorum usu intemperantem ; hic cum mane cœpam cultro resecaret, ejus odore ita vehementer commotus est, & adeo ingenti suffocatione correptus, ut brevi se moriturum putaret, nisi superveniente vomitu, ejecisset lumbricum teretem, tres pedes longum, & rotundam in pilam conglobatum, quo excluso statim convaluit.
An præterea generari quoque possint lati lumbrici in adulti-, nihil audeo dicere, cum nihil hac de re, mihi adhuc constet experientiâ. Puto tamen impossibile non esse, licet Hippocrates suo tempore non observaverit, & ut in re difficili clare & distincte procedamus, observandum est an æger signa det lati lumbrici ab ineunte ætate, an vero postea & annis jam gravis. Si primum sit, ab utero esse credas ; si alterum non nisi eodem adulto genitum esse existimandum. Difficile enim adducor ut credam puerum ab infantia in intestinis lumbricum gerere, nec affici symptomatis quæ cum hoc vermium genere conjunguntur.
Sunt autem dolor circa jecoris regionem jejuno tempore, ingens sputatio ; & si dolor nimis excruciet, aphonia supervenit. Tormina circa ventriculum ferociunt : pallidi sunt & imbecilles, ad labores pigri, quandoque fastidiunt cibos, quandoque appetunt inordinatè, vermiculos figurâ cucurbitinâ excernunt, qui cum sint rescissæ partes lati lumbrici, illos dum apparent pro signo horum pathonomonico habet Doctissimus Dodonæus cum Medicinæ parente, loco citato.
In Urbe Româ, & in reliquâ penè Italiâ, non ita frequens est latus lumbricus ut in Hollandiâ, quia Itali humidam, paludosam, frigidamque non incolunt regionem, nec forsan sunt nimium intemperantes sicuti Hollandi, præstantius enim pharmacum contra lumbricos sobrietate non datur.
Quatuor ab hinc annis observavi Romæ puerum duorum annorum, excrevisse per alvum, vermem vivum duos pedes longum, quem, nisi fuisset à matre rescissus, multo longiorem vidissemus.
Puer erat pallidus & multum imbecillis. Eodem tempore mulier corripitur febre cum ingenti dolore, tumoreque in hepatis regione, vena brachii tunditur, sed frustrà : dolentem locum ungi jussimus oleo absynthii per coctionem facto ; paulo post vomitus & diarrhæa superveniunt, & centum vermes ex ascaridum genere ejecit, & sanitatem recuperavit. Quindecim post dies recrudescunt omnia ut suprà ; de vermibus denuò suspicamur, contusis tribus manipulis absynthii romani, & affectæ parti appositis quindecim vermes emisit, statimque convaluit, hunc vero dolorem circa regionem Hepatis, non ipsius Hepatis, sed intestini colon è regione hujusce visceris, fuisse arbitramur. Multa de lato lumbrico videntur apud Spigelium, & Sennertum, multa apud hunc de verme umbilicali, de crinonibus sub cute. Apud Panarolum de vermibus cucurbitinis, rostratis ac pilosis ad mille per alvum vivis excretis, sæviente malignâ febre, epidemieâ, ab uno solùm ægrotante.
Experimenta quæ circa lumbricos feci & in praxeos nostræ lib. I. descripsi. Non fuere circa lumbricos terrestres, sed humanos. Muliercula enim quinquaginta ann. nata febre & dyssentaria correpta, ter centum circiter vermes vivos ejecit Romæ anno 1694. Erant longitudine Faseoli, figurâ fere cucurbitini. Injecti in spiritum vini & in infusionem seminum santonici post quinque horas periere. Post novem, in vino, dissolutione aloës, extracti Camædrios, & extracti Tabaci. Die Jovis, horâ decima quinta, positi fuere in oleo amygdalarum dulcium, in succo Limonum, in aqua tetucciana (mineralis est, & salinis principiis abundat) & in vase, mercurio vivo semipleno. Sequenti die Veneris horâ matutinâ in oleo amygdalarum dulcium inveni vivos, sed valde torpidos & imbecilles : vivos verò, vegetos & valde mobiles in aquâ tetuccianâ, in succo limonum, & in vase mercurii. In hoc tamen, mercurii contactum fugiebant, & ad summitatem vasis progrediebantur. Immersi in aquam florum aurantiorum & rosarum, post octo horas convulsionibus correpti, obiere. Atque hæc de lumbricis.
Mirifice delectatus sum non defuisse in Galliis, (sed quando illustris & inclita Galliorum Regio claris viris ferax non fuit ?) acres ingenio viros qui mecum sentiant difficillimis hisce praxeos medicæ temporibus, in quibus omnia speculationum & hypotheseon fluctibus agitata turbataque videmus, non ante cessaturam tempestatem, quàm Medici spretâ opinionum arrogantiâ & fastu, ad Hippocratem clavum tenentem & moderantem confugiant, & ab eodem naturæ voce loquente discant, quâ viâ progrediendum sit ut ad veritatis metam in Medicina, tandem perveniamus.
Elapso anno in Regiam Societatem Anglicanam adscriptus fui, ut vides ; nunc in Academiam Germanorum, quod ad te scribo propterea quod gratum id tibi fore consido. Hoc eodem tempore scripsi Epistolam ad amicissimum Antonium Albertum, de quâ illum moneas rogo. Vale Galliarum Ocelle, & Reipublicæ bono, saluti tuæ consulere non desinas.