Les templiers (tragédie de Raynouard)/Interrogatoire de frère Pierre de Boulogne (Latin)

La bibliothèque libre.


Interrogatoire de frère Pierre de Boulogne, par le commissaire de l’inquisiteur.


Anno Domini millesimo trecentesimo septimo, indictione sexta, pontif. sant. patris dd. C. divina providentia papæ V anno secundo, die Martis, post festum omnium Sanctorum, scilicet, septima die novembris, in religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco, ordinis fratrum prædicatorum commissarii, dati a religioso et honesto viro fratre de Parisius, ejusdem ordinis inquisitore hæreticæ pravitatis in regno Franciæ, autoritate apostolica deputato, nostrum notariorum publicorum, et testium infra scriptorum præsentia, personaliter constitutos frater Petrus de Bononia, præsbiter et generalis procurator totius ordinis militiæ Templi, ætatis quuadraginta quatuor annorum vel circa, juratus ad sancta Dei evangelia, et requisitus de se et aliis dicti ordinis militiæ templi supra dicto crimine delatis, dicere veritatem, dixit per juramentum suum, quod, bene sunt vigninti quinque anni, vel circa, quod fuit receptus Bononiæ, per fratrem Guillelmum, de novis præceptorem tunc in Lombardia, præsentibus fratre Petro Noutine et fratre Jacobo Bononiæ, tunc præceptoribus, et aliis de quorum nominibus non recolit ; item dixit, per juramentum suum, quod eo recepto, et post juramentum ab eo præstitum de statutis et secretis ordinis, et post mantellum sibi positum ad collum recipiens traxit eum ad partem, et ostendit sibi quamdam crucem ligneam, cum imagine crucifixi et præcepit sibi quod abnegaret eum cujus imago erat ibi, et ter spueret, super crucemque fecit idem frater Petrus ; item dixit, per juramentum, quod recipiens dixit sibi quod si temptatio carnis stimularet eum, quod ipse bene poterat se commiscere cum fratribus ordinis sui, et ipsi secum, sine peccato ; sed ipse nunquam credidit nec credit, ut dixit, quin hoc sit peccatum horribile, et dixit quod nunquam commisit illud peccatum. Item, osculatus fuit recipientem in ore, in umbilico, et in vili parte inferiore. Item, dixit quod vidit fratrem Artusium, militem secum, et postea plures alios fratres dicti ordinis per illum eumdem modum recipi in ordine prædicto. Item dixit, per juramentum suum, quod, vi, vel metu tormentorum, vel alias, non dixit aliud quam veritatem, nec in praamissis miscuit aliquam falsitatem, sed meram veritatem dixit pro salute animaa suæ.


_____________