Mozilla.svg

Ordre de Frédéric II à ses officiers du royaume de Sicile d’autoriser la vente de biens nécessaires à la croisade du roi de France Louis IX

La bibliothèque libre.
Aller à la navigation Aller à la recherche


1246, novembre.– Lucera

Frédéric II, empereur des Romains, roi de Jérusalem et de Sicile, donne ordre à ses officiers du royaume de Sicile d’autoriser la vente, selon les prix en vigueur, des chevaux, des armes et des vivres nécessaires au roi de France Louis IX pour la croisade qu’il va entreprendre, et durant tout le temps de son séjour en Terre sainte.

Archives nationales (Paris), J 419, Bulles d’or, no 4 (AE/I/1/4)


Fridericus Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, justitiariis, magistris camerariis, magistris procuratoribus, magistris fundicariis et universis per regnum Sicilie constitutis, fidelibus suis, gratiam suam et bonam voluntatem. Cum L. (Ludovicus) illustris rex Francorum, dilectus amicus noster, quem sinceri amoris integritate complectimur, ad Illius honorem qui regibus dat salutem, pro Terre sancte subsidio, signo mirifice crucis assumpto, disponat ad partes ultramarinas in festo Beati Johannis primo future sexte indictionis, laudabiliter transfretare, volentes ejusdem felicem utinam transitum et suorum regni nostri fertilitate fulciri, fidelitati vestre precipiendo mandamus quatinus, cum in eo rem nostram et Conradi, Romanorum in regem electi et regni Jerosolimitani heredis, karissimi filii nostri, quasi agere videamur, equos, arma, victualia et necessaria quelibet, tam pro rege predicto quam pro hiis qui de suo sunt hospitio vel familia, per regnum nostrum emi sine molestia, ad commune pretium quo ipsius emptionis tempore generaliter distrahetur in regno, et a kalendis proximo futuri mensis martii predicte sexte indictionis in antea, usque per totum tempus quo predictus rex in ultramarinis partibus pro Christi servitio moram trahet, emi et extrahi de regno libere ac illuc deferri, tam per terram quam aquam, pro eodem negotio sine derictu et impedimento quolibet permittatis. Datum Lucerie, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo quadragesimo sexto, mense novembri, quinte indictionis.