Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 20.djvu/24

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

PR/EFATIO. i.x


cl i a l Quod imprimis factu crit optumum, quolies scriplurain longè post transactas res, quas ipsa summatim et frigidè rétractât, compilatam offenderis. D. Brinl, componendis regnorum Philippi Augusti et Ludovici VT1I monumentis, quum sibi eam imposuisset legern ut praeter decimi tertii aut ineuntis quarti decimi seculi chronica nulium adhiberet, nihil è Gerardo Frachtt Lemovicensi nihil è Guillelmo de Nangis, nihil è Nicolao Trivetto, vel è Joanne Parisiensi, S. Victoris canonico, excerpsit, licèt hi quatuor aut finem aut certè initium scribendi ante annuin i3oo fecerint ; nec ideb minus in volumine nuper excuso quaedamex jEgidio deRoya selegit non ante annum i ^78 mortuo. Sic dellectendi à norma. quamcunque magis minùsve strictim sibi proefixerit, nemo deincèps sumet licentiam nec quidquam incommodi putamus futurum si chronicorum cnjusiibet sint aelatis, quaedam capita, quae iisdem plané rcbus, imo nonnunquam ipsis verbis, referunt libros multo antiquiores, jam in nostris voluminibus edilos, omissa planè fiant. • Id est hujus rollectionis ingenium ut nihil quidquam ex illis quae ab anno 1 4oo ad hanc diem de regnis Philippo Valesio anterioribus scripta sunt, inserecipiatjseriùsenimposttempus talia trahunlur, quàm ut historicam auctoritatem prae se ferant. Hoc unum in consultationem venit, an operae pretium sit primaevis gestorum relationibus et antiquissimis historiarum compendiis quidam elogia subjicere de libris recentioribus in quibus eadem commemorantur ; iis saltem qui aut investigationibusdiligentissimis, aut justâ compositione elaborati, vel pleniorem statim doctrinam vel faciliores ad discendum praebeant aditus. Non lantum spatii haec additamenta implerent, quantum hucusque. minore quidem usu, chronicorum fragmenta, nunc prorsus ahjicienda occuparunt.

Nec difficile erit anguslioribus terminis, quam in praemissis operis partibus, contrahere terlii ordinis monuinenta, scilicel epistolas, seu numerum spectes, seu prolixitatem. SS. Pontilicum epistolae 5oo fuerunt in tomis IV, V, IX, X, XI ; ferè 1 3oo in XIV et XV ; plus 55o sunt in uno XIX, quod non plus annos sex et quadraginta cpmprehendit. At servandae eraut omnes quas. propriâ manu scriptas prelo commiserat D. Brial illae praesertim à S. P. Honorio III data ? ducentae octo et quadraginta quarum centum et nonaginta quatuor, nunquam antea editae, è codicibus manuscriptis viri cl. La Porie du Theil desumptae sunt quae pars est hujus voluminis (XIX) certè novitate maxime commendanda.

̃ Ex illis a35o epistolis modo recensitis, nulla est quae non parte aliquà an- 1 nales noslros contingat ; quippe quae de rebus vel privatis vel publicis agant. praeclaris aut vulgarums, quae in qualibet regni provincia, vel civitate, vel domo gestae sunt. At si verum fateri volumus, harum multae sunt quae ad dissidia attineant obscurè in claustris capitulisve aut scholis enata et consepulla, neque apud Gallos ad publicae rei, vei civilis, vel militaris litterariaeve, vel etiam ecclesiasticae historiam quidquam momenli afferant. Multa etiamnum ex illis epistolarum regestis haurire usui erit, undè quid tollere velis diligentior delectus habebitur, iis certè relinquendis quae aliqua forte loca aut homines privatoscitra publicam utilitatem tetigeiint.caeterùm magnos inter rerum universarum motus ita transierin indeprensa ut coaelauei scriptores nec poluerint eorum meminisse nec debuerint.

• r