Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 20.djvu/26

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

PH/EFATIO. xxi

-1- _>_1- L.. _1.

« Quâ autem ratiune disponendae sint epistole quse verè histonci emoiumenti aliquid habent quas utique couigi necesse erit, dignum etiam videtur attendere. Nempe uno eodemque ordine omnes pro temporum quibus singulae datas sunt consequentiâ, nuUo scribentiumaut accipientium respectu, digerere, ut minus libidini obnoxium minus operosum sic commodius certè esset et compendiosius investigantibus. Sed huic ferè utilitati satis provisum iri existimaverunt, si chronologici monumentorum syllabi proponerentur.^qualis tomi XIX praefationem claudit, in quo epistolas omnes et acta quae passim in ipso voltuuine sparsa sunt ad suum quodque annum, ab 1 180 ad 1336, digesta conspicias. Veniam ergo videtur dari oportere, ut in hoc, donec producetur, corpore idem, quem Benedictini maluerunt, ordo retineatur, distributis in certas quasdam séries, per nomina eorum qui scripserunt aut praecipué scripsisse feruntur, epistolis, ita tamen ut, exempli gratiâ, alicujus pontificis regesto ipsœ interrogantium aut respondentium epistolae admisceantur. Etiamsi hoc alicujus est impedimenti, unum tamen erit quod tam variâ tamque multiplici epistolarum dispositione mutari velimus, scilicet ut Gallicis nominibus inscriptae, quoniam Gallorum historia datur, caeterum agmen ducant. Colligendae igitur essent primo Gailicorum regum principum, virorum quorumvis dignitate, officiis aut quâpiam aliâ re insignium epistolae ; dein externerum qui ad hos scripserunt, summorum Pontificum videlicet, imperatorum, regum. aliorumque, prout quisque aut aetate, aut negotiorum magnitudine quae cum patribus nostris habuerit, aut momento quod rebus et fatis eorum attulerit aliis antecedere videbitur.

• Quartâ et ultimâ classe, acta publica instrumcntaque aliâ quâlibet atque epistolari forma, nec tamen leges edictaque, quae in corpus speciale docti viri redegemnt, comprehenderentur. Primis quidem voluminibus Salicam, Ripuariorum, Burgundionum leges, lum Marculfi formulas, et plurima Carolinorum Capitularia D. Bouquet inseruit verùm ex quo tertiaa regum stirpis annales compingi cœperunt nullae alia3 leges admissae sunt, nisi quas ipsi historici reddidissent. Quod ad caeteras attinet, satis erit sive, ut Edictorum corpus requirat, legentem admoneri, quoties sancita legibus, undè facta illustrentur, conferenda erunt, sive, ne quid historiae studentibus desit adjumenti, cujusque aelatis latas leges resque gestas summario chonologico praeponi ob oculos, quale Philippi Augusti et Ludovici V1H regnorum specimen exhibere in paucis tomi XIX prasfationis paginis tentavimus. His duntaxat conditionibus, hoc uno modo, edicta, Stabilimenta s ta ta ta, in hac collectione historicâ opportnnum locum habebUnt.

Sed aliter accipienda sunt conventa, testamenta et alia quaedam acta publica cujusmodi plurima non soliun Benedictini adhibuerunt sed etiam in ipsas auctorum narrationes ahundè intruserunt. Horum exempla occurrunt etiam in tomo XIX, Petri Vallium Sarnaii et Guillelmi de Podio Laurentii narrationes interrumpentia, quae nusquam ab ilUs descripta, Rymer, D. Vaisselte et alii recentiores ediderunt. Talia, licèt addita fuisse nunquam non praemonearis, tamen aliquid ferre mendacii videntur, et in errorem possent legentem inducere quippe quum libri quibus editores ea innectuat, alia ejusdemmodi curante