Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/324

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Sub ipsas superioris anni Kal. Decembris Aulus Vitellius inferiorem Germaniam ingressus, hiberna legionum cum curâ adierat : redditi plerisque ordines, remissa ignominia, allevatæ notæ : plura ambitione, quædam judicio : in quibus sordem & avaritiam Fonteii Capitonis, adimendis assignandisve militiæ ordinibus, integrè mutaverat. Nec consularis legati mensura, sed in majus omnia accipiebantur. Et Vitellius apud severos humilis. Ita comitatem bonitatemque saventes vocabant, quòd sine modo, sine judicio, donaret sua, largiretur aliena. Simul aviditate imperandi, ipsa vitia pro virtutibus interpretabantur. Multi in utroque exercitu sicut modesti quietique, ita mali & strenui. Sed profusâ cupidine, & insigni temeritate, legati legionum, Alienus Cæcina, & Fabius Valens : è quibus Valens infensus Galbæ, tamquam detectam à se Verginii cunciationem, oppressa Capitonis consilia ingratè tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum ostentans. Ipsum celebri ubique famâ : nullam in Flacco Hordeonio moram, affore Britanniam, secutura Germanorum auxilia, malè fidas provincias, precarium seni imperium, & brevi transiturum : panderet modò sinum, & venienti fortunæ occurreret. Meritò dubitasse Verginiu, equestri familiâ, ignoto patre : imparem si recepisset imperium, tutum si recusasset. Vitellio tres patris consulatus, censuram, collegium Cæsaris, & imponere jampridem imperatoris