Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/380

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

non modò jacentia & plana urbis loca, sed secura hujusmodi casuum implevit. Rapti è publico plerique, plures in tabernis & cubilibus intercepti. Fames in vulgus, inopiâ quæstus, & penuriâ alimentorum ; corrupta stagnantibus aquis insularum fundamenta, dein remeante flumine dilapsa. Utque primùm vacuus à periculo animus fuit, id ipsum, quod paranti expeditionem Othoni, campus Martius & via Flaminia iter belli esset obstructum, à fortuitis vel naturalibus caussis, in prodigium & omen imminentium cladium vertebatur.

Otho, lustratâ urbe, & expensis belli consiliis, quando Peninæ Cottiæque Alpes, & ceteri Galliarum aditus Vitellianis exercitibus claudebantur, Narbonensem Galliam aggredi statuit, classe validâ & partibus fidâ ; quòd reliquos cœsorum ad pontem Milvium, & sævitiâ Galbæ in custodiam habitos, in numeros legionis composuerat ; facta & ceteris spes honoratioris in posterum militiæ. Addidit classi urbanas cohortes, & plerosque è prætorianis, vires & robur exercitus, atque ipsis ducibus consilium & custodes. Summa expeditionis Antonio Novello, Suedio Clementi primipilaribus, AEmilio Pacensi, cui ademptum à Galba Tribunatum reddiderat, permissa. Curam navium Oscus libertus retinebat, ad observandam