Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/53

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
50
mémoires

si contingat me mori, ut dictum est, absque herede ex meo corpore procreato.

Requisitus de loco ubi fuit facta dictarum clavium traddicio et de presentibus, dixit ut supra in septimo capitulo.

Item super ultimo capitulo requisitus, dixit esse famam publicam de hiis omnibus et singulis que supra deposuit.

Requisitus quid est fama, dixit illud esse famam publicam quod comuniter dicitur a gentibus.

Requisitus ubi est dicta fama, dixit quod in civitate Anicii et in locis circumvicinis.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod ecclesiam.

Requisitus si prece vel precio, gracia, hodio vel timore, doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.


Déposition de Guillaume Porchas, chevalier.

Dominus Guillermus Porchas, miles, testis juratus, requisitus super primo, secundo, tercio, quarto et quinto capitulis, dixit famam esse de contentis in dictis capitulis.

Requisitus quid est fama, dixit illud esse famam quod comuniter dicitur a gentibus.

Requisitus ubi et inter quos est dicta fama, dixit per terram de Captolio et inter gentes ipsius terre.

Item super sexto, septimo, octavo, nono, decimo capitulis requisitus, dixit se nichil scire.

Item super undecimo et duodecimo capitulis dixit se nichil scire. Audivit tamen dici, ut dixit, a Guillermo Medici et Ugone Penthecosta quod litera fuit facta de convencionibus supra in prima et secunda intencionibus contentis, et quod ipse Ugo Penthecosta fecit sigillari dictam literam a domino de Sancto Bonito et domino Ugone de Salssac ; dixit eciam se audivisse dici a dicto Ugone Penthecosta quod dicta littera erat sigillata xiii vel xvii sigillis.

Item super tercio decimo capitulo requisitus, dixit ut supra in primo et secundo capitulis dixerat.

Item super xiiii capitulo requisitus, dixit se nichil scire de confessione et in possessionem missione. De conventione tamen et reddione predicti dixit esse famam, ut supra dixit.